Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

54 Si tamen sive ob defectum competen­tiae sacerdotis (parochi) copulantis ad va­lide copulandum requisitae, sive ob omissam interrogationem de consensu nupturientium, sive ob totalem omissionem declarationis pu­blicae consensus eorundem, sive, quod non invilatus ac rogatus sacerdos (parochus) copu­lationem peregerit, sive ob defectum unius aut etiam duorum testium, matrimonium ejusmodi forma in decreto „Ne temere" praescripta destitutum postmodum depre­henderetur: matrimonium tale in Germania et amodo etiam in Hungaria a lidelibus natis in hisce terris initum, nequaquam invalidum ob clandestinitatem foret; quia omnia mixta matrimonia in Germania et amodo etiam in Hungaria per constitutio­nem „Provida" quoad validitatem omnino exemta sunt ab observatione formae Tri­dentinae et consequenter etiam formae in decreto „Ne temere" statutae. IV. Parochus quando assisiit matri­monio nupturientium, qui dederunt cautio­nes obtinueruntque dispensationem, interro­gando exquirat et excipiat semper consen­sum, benedicat annulos, benedicat nubentes et ab eis demum juramentum excipiat, juxta ea, quae in Rituali dioecesano prae­scribuntur; prae oculis etiam habitis con­suetudinibus legalibus, exclusa tamen sem­per Missa nuptiali et solemni benedictione sub Missa nuptiali.*) V. Catholici qui ad sectam haereticam aut schismaticam- transierint, vei conversi ad fidem ab ea postea defecerint, etiam in juvenili vei infantili aetate, ad valide con­trahenda matrimonia cum persona catholica adhibere debent formám in decreto „Ne temere" statutam, ita sc. ut eorum matri­monia aliter contracta sint non tantum illi­cita, sed et invalida et nulla. (S. C. C. 1. Febr. 1908. ad 5.). *) Juxta responsa S. C. Inquis. d. d. 17. Jan. 1872. et 17. Jan. 1877. prohibetur etiam „Missa de die" conjuncta cum solemnitate copulationis, si talis Missa considerari pos­set veluti Missa nuptialis. Bene itaque notandum : „catholica per­sona," in sensu decreti „Ne temere" (art. XI. §. 1.) et constitutionis „Provida" (inde a 19. Április 1908.), intelligitur: 1. aut persona catholice baptizata et" in religione catholica educata et nunquam ab illa aversa; 2. aut persona catholice baptizata, sed nun­quam catholicam religionem professa; 3. aut persona catholice baptizata, sed mox ad haeresim aut schisma prolapsa; 4. aut persona etiam acatholica, quae acatholice quidem baptizata fuerat, sed per conversio­nem semel jam in grémium Ecclesiae re­dierat, mox tamen iterum ab illa defecit. „Mixta religio" spon'áorum itaque semper, secundum principia, heic sub 1—4. enume­rata dijudicanda erit. Sub nomine „acatholicorum" veniunt etiam schismatici et haeretici rituum orien­talium (S. C. C. 28. Mártii 1908. ad 2.), dummodo non fuerint catholice baptizati nec unquam cum Ecclesia catholica recon­ciliati (art. XI. §. 1.). VI. Constitutio „Provida" tantummodo valet pro natis in Hungaria et hic matri­monium contrahentibus. Privilégium igitur est et personale et locale, quod utrumque simul adesse debet. VII. Nomine Regni' Hungáriáé venit non modo Hungaria proprie dicta cum Transsylvania, sed etiam partes eidem ad­nexae, seu ornnes terrae ad coronam S. Stephani pertinentes ac proinde etiam Cro­atia, Slavonia, Civitas Fluminensis (Fiume); omnia itaque loca sub regimine Regis apo­stoliéi nunc constituta (Juxta expressum Secretarii Cong. De Sacramentis responsum die 5. Mártii dátum.). Cum igitur nexu decreti, tenore cujus constitutio Provida ad regnum Hungáriáé extenditur, haec pro norma agendi commu­nicanda Vobis, Ven. Fratres, habemus: pláne confidimus Vos omni ope ac zelo adlaboraturos. ut Christifideles apto modo disponantur ad excipienda qua decet filiali

Next

/
Oldalképek
Tartalom