Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
— 53 — Ad IV. „Comprehendi tantummodo Constitutionem Provida, non autem comprehendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum Ssmo; et ad mentem." Ad V. „Affirmative." Ad VI. „Negatíve ideoque servetur decretum Ne temere." Porro ad sequentia dubia : II. An in art. XI. §. 2. ejusdem (Ne temere) decreti sub nomine acatholicorum comprehendantur etiam schismatici et haeretici rituum Orientalium. III. Num exceptio, per Const. Provida in Germania inducta, censenda sit uti mere localis, aut etiam personalis. Emmi Patres (die 28. Mártii anni 1908.) responderunt: Ad II.-um Affirmative. Ad III.-um Exceptionem valere tantummodo pro natis in Germania ibidem matrimonium contrahentibus, facto verbo cum Ssmo. Hisce documentis praemissis constituitur fundamentum quoque et principium instructionis pro praxi inferius appositae. Matrimonia enim catholicorum inter se ex lege positiva per manifestationem mutui consensus in forma ab ecclesia prius in decreto „Tametsi" (Conc. Trid. sess. XXIV. c. 1. de ref. matrimonii, „forma tridentina") et inde ab anno 1908. in decreto „Ne temere," praescripta datam fi unt valida. E contrario matrimonia mixta (quae privilegio supra notato comprehenduntur) valida fiunt per solam manifestationem mutui consensus in forma naturali factam quin formám hujus manifestationis mutui consensus Ecclesia praescribat aut determinet. Insistendo igitur huicce principio inque memóriám revocatis iis, quae de hac matéria in communibus episcoporum Hungáriáé litteris circularibus die 31. Augusti 1895. editis, (in specie verő puncto earundem 11.*) dicta et praescripta sunt, pro praxi, quae sequuntur statuimus vobisque observanda inculcamus: *) Circ. Cotoc. 1895. post pag. 129. I. Per novam S. Congregationis decisionem nihil mutatur quoad matrimonia catholicorum inter se inita. Item nihil mutatur quoad matrimonia acatholicorum inter se contracta, dummodo uterque conjugum acatholicorum tempore initi sui matrimonii vere „acatholicus" fuerit in sensu decreti „Ne temere," id est: dummodo non fuerit in catholica Ecclesia baptisatus aut quondam ab haeresi ad Ecclesiam catholicam conversus. (art. XI. §. 1.) Matrimonia igitur „acatholicorum" in sensu modo exposito sumptorum, prout jam dictum est, valida sunt, etiam si absque praesentia parochi et duorum testium, imo etiamsi omnino clandestine ineantur. II. Matrimonia mixta, i. e. matrimonia inter catholicos et haereticos vei schismaticos etiam rituum orientalium in Hungaria ubicunque celebrata, etiam non servata forma Tridentina aut forma a decreto „Ne temere" praescripta, pro validis sunt habenda; manent tamen graviter illicita, ita quidem, ut iniri licité nequeant, nisi accedente justa gravique causa canonica, datisque integre, formaliter, ex utraque parte legitimis cautionibus, id est reversalibus, et praeterea obtenta per partém catholicam dispensatione super impedimento mixtae religionis. III. Conjuges, qui datis cautionibus obtinuerunt dispensationem in impedimento mixtae religionis, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tribusve testibus matrimonium celebrare in conscientia obligantur, ita, ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vei coram solo civili magistratu vei alio quolibet modo clandestino contrahunt. Celebratio enim haec in lorma ab Ecclesia praescripta et cum solemnitatibus de jure scripto aut consuetudine observandis (cum restrictione tamen infra dicenda), conditio est semper obtinendae dispensationis in impedimento mixtae religionis.