Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
XXII. Nr. 2096. Susceptio laicorum extradioecesanorum in seminarium aequivalet excardinationi et incardinationi. S. Congr. Concilii quoad excardinationem et incardinationem et susceptionem laicorum extradioecesanorum in Seminarium die 24. mensis Novembris 1906. haec statuit: DECRETUM S. C. CONCILII DE EXCARDINATIONE ET S. ORDINATIONE. Decreto diei 20. mensis Julii 1898. quod incipit A primis, Emi S. C. Concilii Patres, probante v. m. S. P. Leone XIII. circa excardinationem et incardinationem clericorum eorumque subsequentem ordinationem, haec quae sequuntur statuerunt: „I. Excardinationem fieri non licere nisi justis de causis, nec effectum undequaque sortiri, nisi incardinatione in alia dioecesi executioni demandata." „II. Incardinationem faciendam esse ab Episcopo non oretenus, sed in scriptis, absolute et in perpetuum, id est nullis sive expressis sive tacitis limitationibus obnoxiam; ita ut clericus novae dioecesi prorsus mancipetur, praestito ad hoc juramento ad instar illius quod Constitutio „Speculatores" pro domicilio acquirendo praescribit." „III. Ad hanc incardinationem deveniri non posse, nisi prius ex legitimo documento constiterit alienum clericum a sua dioecesi fuisse in perpetuum dimissum, et obtenta insuper íuerint ab Episcopo dimittente, sub secreto, si opus sit, de ejus natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia." „IV. Hac ratione adscriptos posse quidem ad Ordines promoveri. Cum tamen nemini sint cito inanus imponendae, officii sui noverint esse Episcopi, in singulis casibus perpendere, an, omnibus attentis, clericus adscriptus talis sit, qui tuto possit absque ulteriori experimento ordinari, an potius oporteat eum diutius probari. Et meminerint quod sicut „nullus debet ordiLITT. CIRC. 1909. 11 nari qui judicio sui Episcopi non sit utilis aut necessarius suis Ecclesiis" ut in cap. 16. sess. 23. de reform. Tridentinum statuit ; ita pariter nullum esse adscribendum nóvum clericum, nisi pro necessitate aut commoditate dioecesis." „V. Ouo vero ad clericos diversae lin7 7 /-V guae et nationis, oportere ut Episcopi in iis admittendis cautius et severius procedant, ac numquani eos recipiant, nisi requisiverint prius a respectivo eorum Ordinario, et obtinuerint secretam ac favorabilem de ipsorum vita et moribus informationem, onerata super hoc graviter Episcoporum conscientia." „VI. Denique quoad laicos, aut etiam quoad clericos, qui excardinationis beneticio uti nequeunt vei nolunt, standum esse dispositionibus Const. „Speculatores" quae, nihil obstante praesenti decreto, ratae ac firmae semper manere debent." Sed pluribus in locis mos jam pridem invaluerat ut quaedam litterae quasi excar: dinatoriae, seu excorporationis aut exeat nuncupatae, laicis quoque traderentur, eodem ferme modo ac pro clericis fieri consueverat: quibus litteris Episcopus originis laicum suae dioecesis subditum dimittebat, et jus nativum, quo pollebat eum in clericalem statum adscribendi, in alium Ordinarium transferre eique cedere videbatur: et vicissim hic illum suscipiens eum proprium subditum sibi facere, et qua talem ad prímám tonsuram et ss. Ordines promovere libere posse arbitrabatur, quin aut ratione domicilii aut ratione familiaritatis subditus sibi esset juxta Constitutionis „Speculatores" praescripta. Porro evulgato decreto A primis, de hujus praxis legitimitate disputari coepit, et plura dubia hac de re ad S. Sedem delata sunt. 11