Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

— 48 — Quapropter de mandato SSmi quae­stione semel et iterum in hac S. Congre­gatione examinata, tandem die 15. Septem­bris 1906. Emi Patres censuerunt, permitti posse, si Sanctitas Sua id probaverit, ut praefatae litterae, quibus laici a propria dioecesi dimittuntur, ab Ordinariis conce­dantur, earum vi extradioecesanus fieri pro­prius valeat Episcopi benevoli receptoris, et hoc titulo ad clericalem tonsuram et ad ss. Ordines ab eo promoveri; dummodo tamen, 1-o dimissio ab Episcopo proprio ex j usta causa, in scriptis et pro determinata dioecesi concedatur. 2-o Acceptatio ne fiat nisi servatis re­gulis quae pro clericis incardinandis statu­tae sunt, et superius sub nura. II., III., IV. et V. recensentur; et servato quoque decreto „Vetuit" diei 22. Decembris 1905.* quoad alumnos a Seminariis dimissos. 3-o Sed juramentum ad tramitem Con­stitutionis „Speculatores" requisitum, prae­standum esse ante clericalem tonsuram. Verum cum obligatio permanendi in dioe­cesi non propria, eique in perpetuum ser­viendi, ante majorem aetatem non sine difficultatibus et periculis suscipi possit, cavendum esse ab Episcopis ne ad clericalem \ tonsuram admittant qui aetate major non sit. Facta autem de his omnibus relatione SSmo D. N. Pio Papae X. ab infrascripto Secretario in audientia diei 16. Septembris 1906. Sanctitas Sua deliberationem Em. Patrum probavit et confirmavit, mandavit­que ut evulgaretur per litteras S. C. Con­cilii, ut omnibus ad quos spectat lex et regula esset, contrariis quibuslibet minimé obstantibus. Dátum Romae, die 24. mensis Novembris 1906. f Vincentius Card. Episc. Praenestinus, Praefectus. C. De Lai, Secre­tarius. Quum autem in Hungaria ab imme­moriali tempore mos invaluisset, ut sive * Litt. Circ. 1906. pag. 69. natos sive domicialiatos in alia Hungáriáé dioecesi quivis Episcopus possit in alum­norum suorum numerum recipere, et non impetrata proprii Episcopi facultate, nec postulatis litteris testimonialibus etiam ordi­nare, quia laici per ipsam receptionem in Seminarium alicujus Episcopi non proprii in ejusdem dioecesim incardinari existima­bantur: Sua Eminentia Cardinalis-Primas Hungáriáé, nomine Episcoporum Hungáriáé supplex adibat Suam Sanctitatem, ut con­suetudinem hanc in Hungaria ab immemo­riali tempore introductam permittere, aut tamquam privilégium apostolicum dioecesi­bus Hungáriáé concedere dignaretur. S. Congregatio 18. Junii 1907. ad has Episcoporum Hungáriáé preces hoc dedit responsum: „Quo vero ad incardinationem eadem S. Congregatio censuit permitti posse pro­bante SSmo Dno Nostro, ut admissio laici extradioecesani in Seminario, dummodo fiat praeviis testimonialibus litteris Episcopi pro­prii, haberi possit et aequiparari incardina­tionis decreto, si tamen omnes Hungáriáé Episcopi in hoc conveniant, idque in dioe­cesanis statutis referant, adeo ut nullus in posterum dubitandi ambitus detur." Ad quaestionem autem a Sua Eminen­tia Cardinale-Primate Hungáriáé propositam, num facultas incardinandi laicos extradioe­cesanos per ipsam admissionem ad Semi­narium intelligenda sit etiam quoad S. Or­dinationem, aut tantum quoad admissionem ad Seminarium, eadem S. Congr. die 4-a Novembris 1908. respondit: „Affirmative ad 1-am partém, Negatíve ad 2-am." Indulto apostolico de dato 18. Junii 1907. episcopi Hungáriáé usi in conferen­tiis suis episcopalibus die 30. Januarii 1909. celebratis conventionem inierunt et conven­tionem hanc inter statuta dioecesana refe­rendam esse declararunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom