Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 72 — Ad III. „Dilata et exquiratur votum duorum Consultorum, qui prae oculis ha­beant leges hac de re vigentes quoad Ori­entales." Ad IV. „Comprehendi tantummodo Con­stitutionem Provida, non autem compre­hendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum SSmo; et ad mentem." Ad V. „Affirmative." Ad VI. „Negatíve, ideoque servetur decretum Ne temere." VII. „Quoad capellanos castrenses alios­que parochos, de quibus in dubio, nihil esse immutatum." Ad VIII. „Affirmative in territorio cu­mulativo habito." Ad IX. „Affirmative, quoad suos sub­ditos tantum ubique in dicto territorio, acto verbo cum SSmo." Ad X. „Affirmative pro personis sibi creditis, in loco tamen ubi jurisdictionem exercent, dummodo constet ipsi commissam fuisse plenam potestatem parochialem." Ad XI. „Servetur solitum." Ad XII. „Ad Emum Praefectum cum SSmo." Coloczae, die 13. Április 1908. Nr. 1838. CIRCA DECRETA DE LUCE ELECTRICA. electrica^n Nonnullis Postulatis lucis electricae ecciesiis. usum in ecclesia respicientibus Sacra Ritu­um Congregatio, exquisito suffragio Com­missionis Liturgicae, ita respondere censuit: Lux electrica vetita est non solum una cum candelis ex cera super altari juxta de­cretum Natcheten. 16 Maii 1902, sed etiam loco candelarum vei lampadum quae coram Sanctissimo Eucharistiae Sacramento vei Sacris Reliquiis aut imaginibus Sanctorum praescriptae sunt. Pro aliis ecclesiae locis et ceteris casibus illuminatio electrica ad prudens Ordinarii judicium permittitur: dum­modo species non habeatur theatralis ad mentem decreti n. 3859 diei 4 Junii 1895. Atque ita rescripsit et declaravit, die 29 novembris 1907. L. f S. S. Card. Cretoni, Praefectus. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 13. Április 1908. DUBIA CIRCA LUCEM ELECTRICAM ET CANTUM MULIERUM IN ECCLESIIS. Rmus Dnus Raymundus Ibarra et Gon­zalez, Archiepiscopus Angelopolitanus in republica Mexicana, a S. Rituum Congre­gatione sequentium dubiorum solutionem reverentem exposcit: I. Per decretum S. R. C. n. 3859 die 4 Junii 1895 declaratum fűit „lucem elec­tricam adhiberi posse in templis non ad cultum sed ad tenebras depellendas, seclusa omni theatrali specie." Jamvero cum a non­nulis tale decretum nimis late interpretari videatur, ad controversias dirimendas, quae­ritur in particulari: 1. Licebitne apponere in altari in quo SS. Sacramentum publicae fidelium patet venerationi electricas lampades, sive taber­naculum circa, sive in vasis ílorigeris quae inter candelabra locantur? 2. Fasne erit imagines SS. Cordis Jesu, vei B. Mariae Virginis iisdem electricis circumcingere luminibus, ad instar scilicet fulgidae coronae circa caput, lunae sub pedibus, vei ad modum solarium radiorum ad latéra; et in capitibus duodecim Apo­stolorum linguas igneas effingere rubeis lampadibus ? 3. Permittine demum poterit quod in lampadibus quae ex ecclesiae fornicibus pendent, candelae ex cera, fictis candelis electricis substituantur ? 11. Per decretum n. 3964 De Truxillo die 17 Septembris 1897 prohibitum fűit ut „mulieres ac puellae intra vei extra ambi­tum chori canant in missis solemnibus," idemque confirmatum est die 19 Februarii 1903. Attamen cum in Motu proprio SS. Nr. 1839. Solutio non­nullorum du­biorum circa lucem electri­cam et can­tum mulie­rum in eccle­siis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom