Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
173 Nr. 5675. Dubia circa decretum de sponsal. et matrim. ^ v A. ~Dubia. I. Utrum ad valida ineundn sponsalia partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus; an potius sufficiat ut scriptura, ab una parte cum parocho vei cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partém, quae vicissim cum parocho vei cum duobus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sit apponenda data, seu adscriptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vei a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus. IV. Utrum ad valide et licité matrimoniis adsistendum, ad tramitem art. VT. decreti, requiratur semper delegatio speciális, an vero sufficiat generális. V. An in locis dissitis, ad quae missionarius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vei ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi — matrimonia contracta sine missionarii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, inopinati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo jam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum, condicio, de qua in art. VIII. decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt: l-o exemptionem a praescriptionibus decreti in sponsalibus ineundis; 2-o dispensationem a praesentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis LITT. CIRC. 1908. XXII. cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paganorum potestate sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Damaensis, in dioecesi tamen Bombayensi commorantes, et e converso subditi dioecesis Bombayensis degentes in dioecesi Damaensi, ut validum et licitum ineant matrimonium, teneantur se sistere dumtaxat coram parocho personali vei possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere expediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matrimoniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro animarum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. Resolutiones. Et Emi Patres S. C. Concilii in plenariis comitiis diei 27. Julii 1908. respondendum cenfeuerunt: Ad I. Affirmative ad primam partém, negatíve ad secundam. Ad II. Affirmative. Ad III. Affirmative, servatis ad liceitatem quoad reliqua praescriptionibus et instructionibus S. Sedis. Ad IV. Quoad delegationem nihil esse immutatum, excepta necessitate eam faciendi sacerdoti determinato et certo, ac restrictam ad territórium delegantis. Ad V. Negatíve. Ad VI. Negatíve. Ad VII. Quoad primum negatíve. Quoad secundum, concedendam esse iisdem Ordinariis facultatem dispensandi a forma substantiali matrimonii pro casibus tantum verae necessitatis, cum potestate hanc facultatem etiam habitualiter subdelegandi missionum rectoribus; facto verbo cum SSmo. Ad VIII. Dilata. Ad IX. Non esse interloquendum. 99