Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

174 Nr. 5676. De libri Isaiae indole et auctore. Eadem autem die SSmus Dnus Noster Pius PP. X., audita relatione infrascripti Secretarii, supra recensitas resolutiones ratas habere et approbare dignatus est, contrariis non obstantibus quibuscumque. f Vincen­tiusj Card. Episc. Praenest. Praefectus. B. Pompili, Secretarius. Coloczae, die 28. Novembris 1908. X ropositis sequentibus dubiis Commissio Pontificia de Re Biblica sequenti modo re­spondit: Dubium I. — Utrum doceri possit, vaticinia quae leguntur in libro Isaiae, — et passim in Scripturis, — non esse veri nominis vaticinia, sed vei narrationes post eventum confictas, vei, si ante eventum praenuntiatum quidpiam agnosci opus sit, id prophetam non ex supernaturali Dei futu­rorum praescii revelatione, sed ex his quae jam contigerunt, felici quadam sagacitate et naturalis ingenii acumine, conjiciendo prae­nuntiasse ? R. Negatíve. Dubium II. — Utrum sententia quae tenet, Isaiam ceterosque prophetas vaticinia non edidisse nisi de his quae in continenti vei post non grandé temporis spatium even­tura erant, conciliari possit cum vaticiniis, imprimis messianicis et eschatologicis, ab eisdem prophetis de longinquo certo editis, necnon cum communi SS. Patrum sententia concorditer asserentium, prophetas ea quo­que praedixisse, quae post multa saecula essent implenda? R. Negatíve. Dubium III. — Utrum admitti possit, prophetas non modo tamquam correctores pravitatis humanae divinique verbi in pro­fectum audientium praecones verum etiam tamquam praenuntios eventuum futurorum, constanter alloqui debuisse auditores non quidem futuros, sed praesentes et sibi aequa­les, ita ut ab ipsis pláne intelligi potuerint; proindeque secundam partém libri Isaiae (cap. XL—LXVI), in qua vates non Judaeos Isaiae aequales, at Judaeos in exilio babylo­nico lugentes veluti inter ipsos vivens allo­quitur et solatur, non posse ipsum Isaiam jamdiu emortuum auctorem habere, sed oportere eam ignoto cuidam vati inter exu­les viventi assignare ? R. Negatíve. Dubium IV. — Utrum ad impugnan­dam identitatem auctoris libri Isaiae, argu­mentum philologicum, ex lingua stiloque desumptum, tale sit censendum, ut virum, gravem, criticae artis et hebraicae linguae peritum, cogat in eodem libro pluralitatem auctorum agnoscere ? R. Negatíve. Dubium V. — Utrum solida prostent argumenta, etiam cumulative sumpta, ad evincendum Isaiae librum non ipsi soli Isaiae, sed duobus, imo pluribus esse tri­buendum ? R. Negatíve. Die autem 28. Junii anni 1908., in Audientia ambobus Rmis Consultoribus Ab Actis benigne concessa Sanctissimus prae­dicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. — Fulcranus Vigouroux, P. S. S. — Laurentius Janssens, 0. S. B. Con­sultores ab Actis. — Romae, die 29. Junii 1908. Coloczae, die 28. Novembris 1908. URBIS ET ORBIS. Dolor es Virginis Deiparae etsi duplici festő in universa Ecclesia per annum reco­lantur, videlicet Feria sexta post Dominicam Passionis ac Dominica tertia Septembris; utrumque tamen festum mobile Beatae Má­riáé Virginis, utpote secundarium, sub ritu duplici tantummodo majori celebratur. Quo vero ejusdem Virginis Perdolentis cultus augeatur, et fidelium pietas gratique animi sensus magis magísque foveantur erga mi­serícordem humani generis Conredemptri­Nr. 5677. Decretum quo festum Sep­tem Dolorum B. M. V. Do­minicae ter­tiae Septem­bris affixum, ad ritum du­plicem II. classis eleva­turpro uni­versa Ecclesia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom