Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 145 — tis Sacri Collegii Patrum Cardinalium, et sub ipso sufficiens administrorum numerus. 7. Consultores hujus Congregationis erunt Adsessor Sancti Officii, et a secretis Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis, durante munere: quibus ac­cedent alii, quos Summus Pontifex elegerit. 3-o. Congregatio de disciplina Sacramentorum. 1. Est huic Sacrae Congregationi pro­posita universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi jure Con­gregationis Sancti Officii, secundum ea quae superius statuta sunt, et Sacrorum Rituum Congregationis circa caeremonias quae in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent. 2. Itaque eidem Congregationi tribu­untur ea omnia, quae huc usque ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanae Curiae decerni concedique con­sueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes in foro externo tam paupe­ribus quam divitibus, sanationes in radice, dispensaatio super rato, separatio conjugum, natalium restitutio seu legitimatio prolis; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordinandis concedendae. salvo jure Congregationis negotiis religio­sorum sodalium praepositae ad moderandam eorumdem ordinationem ; dispensationes re­spicientes locum, tempus, conditiones Eucha­ristiae sumendae, Sacri litandi, adservandi Augustissimi Sacramenti; aliaque id genus. 3. Quaestiones quoque de validitate matrimonii vei sacrae Ordinationis, aliasque ad Sacramentorum disciplinam spectantes, eadem Congregatio dirimit, incolumi jure Sancti Officii. Si tamen eadem Congregatio judicaverit hujusmodi quaestiones judiciario ordine servato esse tractandas, tunc eas ad Sacrae Romanae Rotae tribunal remittat. 4. Congregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quae sequuntur, erit Car­dinalis Praefectus, qui praeerit sacro Ordini, aliquot Patribus Cardinalibus a Pontifice Summo eligendis conflato, cum Secretario aliisque necessariis administris et consul­toribus. 4-o. Congregatio Concilii. 1. Huic Sacrae Congregationi ea pars est negotiorum commissa, quae ad univer­sam disciplinam Cleri saecularis populique christiani refertur. 2. Quamobrem ipsius est curare ut Ecclesiae praecepta serventur, cujus gene­ris sunt jejunium (excepto eucharistico, quod ad Congregationem de disciplina Sa­cramentorum pertinet) abstinentia, decimae, observatio dierum festorum, cum facultate opportune relaxandi ab his legibus fideles; moderari quae Parochos et Canonicos spe­ctant; item quae pias Sodalitates, pias unio­nes, pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, arcas nummarias, tributa dioecesana, aliaque hu­jusmodi, attingunt. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesia­sticam pertinent. Eidem Congregationi fa­cultas est reservata eximendi a conditioni­bus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectet. 3. Ad eamdem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitio­nem, atque ad Episcoporum coetus seu conferentias referuntur, suppressa Congre­gatione speciali, quae hactenus fűit, pro Conciliorum revisione. 4. Est autem haec Congregatio tribu­nal competens seu legitimum in omnibus causis negotia eidem commissa spectanti­bus, quas ratione disciplinae, seu, ut vulgo dicitur, in linea disciplinari pertractandas judicaverit; cetera ad Sacram Romanam Rotam erunt deferenda. 5. Congregationi Concilii adjungitur et unitur, qua Congregatio speciális, ea quae Lauretana dicitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom