Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 146 — 5-o. Congregatio negotiis Religiosorum Sodalium praeposita. 1. Haec Sacra Congregatio judicium sibi vindicat de iis tantum, quae ad Soda­les religiosos utriusque sexus tum solem­nibus, tum simplicibus votis adstrictos, et ad eos qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitám agunt more religiosorum, item­que ad tertios ordines saeculares, in uni­versum pertinent, sive res agatur inter re­ligiosos ipsos, sive habita eorum ratione cum aliis. 2. Quapropter ea omnia sibi mode­randa assumit. quae sive inter Episcopos et religiosos utriusque sexus sodales inter­cedunt, sive inter ipsos religiosos. Est autem tribunal competens in omnibus causis, quae ratione disciplinae, seu, ut dici sólet, in linea disciplinari aguntur, religioso sodali sive convento sive actore; ceterae ad Sa­cram Romanam Rotan: erunt deferendae, incolumi semper jure Sancti Officii circa causas ad hanc Congregationem spectantes. 3. Huic denique Congregationi reser­vatur concessio dispensationum a jure com­muni pro sodalibus religiosis. 6-o. Congregatio de Propaganda Fide, 1. Sacrae hujus Congregationis juris­dictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Verum, quia regiones nonnullae, etsi hierarchia constituta, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt, eas Con­gregationi de Propaganda Fide subjectas esse volumus. 2. Itaque a jurisdictione Congregatio­nis de Propaganda Fide exemptas et ad jus commune deductas decernimus — in Európa — ecclesiasticas provincias Angliáé, Scotiae, Hiberniae, et Hollandiae, ac dioecesim Lu­xemburgensem; — in America — provin­cias ecclesiasticas dominii Canadensis, Ter­rae Novae et Foederatarum Civitatum, seu Statuum Unitorum. Negotia proinde quae ad haec loca referuntur, tractanda in poste­rum non erunt penes Congregationem de Propaganda Fide, sed, pro varia eorumdem natura, penes Congregationes ceteras. 3. Reliquae ecclesiasticae provinciáé ac dioeceses, jurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide hactenus subjectae, in ejus jure ac potestate maneant. Pariter ad eam pertinere decernimus Vicariatus omnes Apo­stolicos, Praefecturas seu missiones quasli­bet, eas quoque quae Congregationi a Ne­gotiis ecclesiasticis extraordinariis modo subsunt. 4. Nihilominus, ut unitati regiminis consulatur, volumus ut Congregatio de Pro­paganda Fide ad peculiares alias Congre­gationes deferat quaecumque aut fidem attingunt, aut matrimonium aut sacrorum rituum disciplinam. 5. Quod vero spectat ad sodales reli­giosos, eadem Congregatio sibi vindicet quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos, sive simul sumptos tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos, sive simul sumptos attingit, ad Congregationem Religiosorum negotiis prae­positam remittat aut relinquat. 6. Unitam habét Congregationem pro negotiis Rituum Orientalium, cui integra manent quae hucusque servata sunt. 7. Praefectura speciális pro re oecono­mica esse desinit; omnium vero bonorum administratio, etiam Reverendae Camerae Spoliorum, ipsi Congregationi de Propa­ganda Fide committitur. 8. Cum hac Congregatione conjungi­tur Coetus pro unione Ecclesiarum dissi­dentium. 7-o. Congregatio Indicis. 1. Hujus sacrae Congregationis in po­sterum erit non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos si oportuerit, pro­hibere, et exemptiones concedere; sed etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom