Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 144 — mensis Novembris MDCCCCVIIL, non alia sint, praeter consueta sacra Consistoria, quam quae praesenti Constitutione decer­nuntur, eaque numero, ordine, competentia, divisa et constituta maneant his legibus, quae sequuntur. I. SACRAE CONGREGATIONES. 1-o. Congregatio 5ancti Officii. 1. Haec Sacra Congregatio, cui Sum­mus Pontifex praeest, doctrinam fidei et morum tutatur. 2. Eidem proinde soli manet judicium de haeresi aliisque criminibus, quae suspi­cionem haeresis inducunt. 3. Ad ipsam quoque devoluta est uni­versa res de Indulgentiis, sive quae doctri­nam spectet, sive quae usum respiciat. 4. Quidquid ad Ecclesiae praecepta refertur, uti abstinentiae, jejunia, festa ser­vanda, id omne, huic Sacro Consilio subla­tum, Congregationi Concilii tribuitur; quid­quid ad Episcoporum electionem spectat, sibi vindicat Congregatio Consistorialis; re­laxationem vero votorum in religione seu in religiosis institutis emissorum, Congre­gatio negotiis sodalium religiosorum prae­posita. 5. Etsi peculiaris Congregatio sit con­stituta de disciplina Sacramentorum, nihilo­minus integra manet Sancti Officii facultas ea cognoscendi quae circa privilégium, uti ajunt, Paulinum, et impedimenta disparita­tis cultus et mixtae religionis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio, sicut etiam de aliis Sacramen­tis, doctrinam. 2-o. Congregatio Consistorialis. 1. Duas haec Sacra Congregatio, eas­que distinctas partes complectitur: 2. Ad primam spectat non modo pa­rare agenda in Consistoriis, sed praeterea in locis Congregationi de Propaganda Fide non obnoxiis novas dioeceses et capitula tum cathedralia tum collegiata constituere; dioeceses jam constitutas dividere; Episco­pos, Administratores apostolicos, Adjutores et Auxiliarios Episcoporum eligere; cano­nicas inquisitiones seu processus super eli­gendis indicere actosque diligenter expen­dere; ipsorum periclitari doctrinam. At si viri eligendi vei dioeceses constituendae aut dividendae sint extra Italiam, administri Officii a publicis negotiis, vulgo Secreta'riae Status, ipsi documenta excipient et Positio­nem conficient, Congregationi Consistoriali subjiciendam. 3. Altéra pars ea omnia comprehendit, quae ad singularum dioecesium régimén, modo Congregationi de Propaganda Fide subjectae non sint. universim referuntur, quaeque ad Congregationes Episcoporum et Concilii hactenus pertinebant, et modo Con­sistoriali tribuuntur. Ad hanc proinde in posterum spectent vigilantia super impletis vei minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episco­pis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indictio apostolicarum visitatio­num, examenque earum quae fuerint abso­lutae, et, post fidelem rerum expositionem ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint aut opportuna; denique ea omnia quae ad ré­gimén, disciplinam, temporalem administra­tionem et studia Seminariorum pertinent. 4. Hujus Congregationis erit, in con­flictatione jurium, dubia solvere circa com­petentiam Sacrarum Congregationum. 5. Hujus Sacri Consilii Summus Pon­tifex perget esse Praefectus. Eique Cardi­nales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur, prae­ter alios, quos Summus Pontifex eidem ad­scribendos censuerit. 6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id munus eligendus; altér ab ipso erit Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem fungetur munere a secre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom