Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

ut adversus illecebras mens et voluntas, renovato subinde robore, obfirmentur. — Praeterea expedit sacerdoti quadam instrui facilitate assurgendi nitendique in caelestia; qui caelestia sapere, eloqui, suadere omnino debet; qui sic debet vitám suam omnem supra huinana instituere, ut, quidquid pro sacro munere agit, secundum Deum agat, instinctu ductuque fidei. Jamvero hunc animi habitum, hanc veluti nativam cum Deo conjunctionem efficit maximé ac tue­tur quotidianae meditationis praesidium; id quod prudenti cuique tarri perspicuum est, ut nihil opus sit longius persequi. IX. Meditationis neglectus quae pariat damna. Quarum rerum confirmationem petere licet, sane tristem, ex eorum vita sacerdo­tum, qui divinorum meditationem vei parvi pendunt vei pláne fastidiunt. Videas enim homines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit; totos ad terrena conversos, vana consectantes, leviora effutientes, sacrosancta obeuntes remisse, gelide, fortasse indigne. Jampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenti charismate per­fusi, diligenter parabant ad psallendum ani­mam, ne perinde essent ac qui tentant Deum; opportuna quaerebant tempóra lo­caque a strepitu remotiora; divina scrutari sensa studebant; laudabant, gemebant, exul­tabant, spiritum effundebant cum Psalte. Nunc vero, quantum mutati ab illis sunt! — Itemque vix quidquam in ipsis residet de alacri ea pietate quam spirabant erga divina mysteria. Quam dilecta erant olim tabernacula illa! gestiebat animus adesse in circuitu mensae Domini, et alios ad eam atque alios advocare pios. Ante sacrum quae mundities, quae preces desiderantis animae! tum in ipso agendo quanta erat reverentia, augustis caeremoniis decore suo integris; quam effusae ex praecordiis gra­tiae: feliciterque manabat in populum bo­nus odor Christi! — Rememoramini, obse­cramus, dilecti filii, rememoramini pristinos dies (Hebr. X, 32): tunc nempe calebat anima, sanctae meditationis studio enutrita. — In his autem ipsis, qui recogitare corde (Jerem. XII, 11) gravantur vei negligunt, non desunt sane qui consequentem animi sui egestatem non dissimulent, excusent­que, id causae obtendentes, se totos agita­tioni ministerii dedidisse, in multiplicem aliorum utilitatem. Verum falluntur misere. Nec enim assueti cum Deo colloqui, quum de eo ad homines dicunt vei consilia chri­stianae vitae impertiunt, prorsus carent di­vino afflatu; ut evangelicum verbum vide­atur in ipsis fere intermortuum. Vox eorum, quantavis prudentiae vei facundiae laude clarescat, vocem minimé reddit Pastoris boni, quam oves salutariter audiant: strepit enim diflluitque inanis, atque interdum dam­nosi fecunda exempli, non sine religionis dedecore et offensione bonorum. Nec dis­similiter fit in ceteris partibus actuosae vitae: quippe vei nullus inde solidae utili­tatis proventus, vei brevis horae, consequi­tur, imbre deficiente caelesti, quem sane devocat uberrimum oratio humiliantis se (Eccli. XXXV, 21). — Quo loco facere quidem non possumus quin eos vehemen­ter doleamus, qui pestiferis novitatibus abrepti, contra haec sentire non vereantur, impensamque meditando et precando ope­rám quasi perditam arbitrentur. Proh fu­nesta caecitas! Utinam, secum ipsi probe considerantes, aliquando cognoscerent quor­sum évadat neglectus iste contemptusque orandi. Ex eo nimirum germinavit superbia et contumacia; unde nimis amari excrevere fructus, quos paternus animus et comme­morare refugit et omnino resecare exoptat. Optatis annuat Deus; qui benigne devios respiciens, tanta in eos copia spiritum gra­tiae et precum effundat, ut errorem defien­tes suum, male desertas vias communi cum gaudio volentes repetant, cautiores perse- ' quantur. Item ut olim Apostolo (Philipp.,

Next

/
Oldalképek
Tartalom