Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 132 — I, 8), ipse Deus sit Nobis testis, quo inodo eos omnes cupiamus in visceribus Jesu Christi! X. Incitamenta ad meditandum. Mis igitur vobisque omnibus, dilecti filii, alte insideat hortatio Nostra, quae Christi Domini est: Videte, vigilate, et orate (Marc. XIII, 33). Praecipue in pie meditandi studio uniuscujusque elaboret industria: elaboret simul animi fiducia, identidem ro­gantis: Domine, doce nos orare (Luc. XI, 1). Nec parvi quidem momenti esse nobis ad meditandum debet peculiaris quaedam causa; scilicet quam magna vis consilii virtutisque inde profluat, bene utilis ad rectam animarum curain, opus omnium perdifficile. — Cum re cohaeret, et est me­moratu dignum, Sancti Caroli pastorale alloquium: „Intelligite, fratres, nil aeque ecclesiasticis omnibus viris esse necessarium ac est oratio mentalis, actiones nostras omnes praecedens, concomitans et subse­quens: Psallam, inquit propheta, et intelli­gam (Ps. C, 2). Si Sacramenta ministras, o fráter, meditare quid facis; si Missam celebras, meditare quid offers; si psallis, meditare cui et quid loqueris; si animas regis, meditare quonam sanguine sint lava­tae." (Ex orationib. ad clerum). Quapropter recte ac jure Ecclesia nos ea davidica sensa iterare frequentes jubet: Beatus vir, qui in lege Domini meditatur; voluntas ejus per­manet die ac nocte; omnia quaecumque faciet semper prosperabuntur. — Ad haec, unum denique instar omnium sit nobile incitamentum. Sacerdos enim, si altér Chris­tus vocatur et est communicatione potesta­tis, nonne talis omnino et fieri et haberi debeat etiam imitatione factorum? Sum­mum igitur studium nostrum sit in vita Jesu Christi meditari (De imit. Chr. I, 1). XI. Sacrae lectionis utilitates. \ Cum divinarum rerum quotidiana con­sideratione magni refert ut sacerdos piorum librorum lectionem, eorum in prirnis qui divinitus inspirati sunt, conjungat assiduus. Sic Paulus mandabat Timotheo: Attende lectioni (I. Tim. IV, 13). Sic Hieronymus, Nepotianum de vita sacerdota.i instituens, id inculcabat: Nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur: cujus rei hanc sub­texebat causam: Disce quod doceas: obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonein, ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Quantum enimvero proficiunt sacerdotes qui constanti hoc praestant assuetudine; ut sapide prae­dicant Christum, utque mentes animosque audientium, potius quam emolliant et mul­ceant, ad meliora impellunt, ad superna erigunt desideria! — Sed alia quoque de causa, atque ea in rem vestram, dilecti filii, frugifera, praeceptio valet ejusdem Hie­ronymi: Semper in manu tua sacra sit lectio (Ep. LVIII. ad Paulinum, n. 6). Quis enim nesciat maximam esse in amici ani­mum vim cujuspiam amici qui candide moneat, consilio juvet, carpat, excitet, ab errore avocet? Beatus, qui invenit amicum verum . . . (Eccli. XXV, 12), qui autem invenit illum, invenit thesaurum (Ib. VI, 14). Jamvero amicos vere fideles adscribere ipsi nobis pios libros debemus. De nostris quippe officiis ac de praescriptis legitimae disciplinae graviter commonefaciunt; repres­sas in animo caelestes voces suscitant; de­sidiam propositorum castigant; dolosam ob­turbant tranquillitatem; minus probabiles affectiones, dissimulatas, coarguunt; peri­cula detegunt, saepenumero incautis paten­tia. Haec autem omnia sic illi tacita cum benevolentia praestant, ut se nobis non modo amicos praebeant, sed amicorum per­quam optimos praebeant. Siquidem habe­mus, quum libeat, quasi lateri adhaerentes, intimis necessitatibus nulla non hora prom­ptos; quorum vox nunquam est acerba, consilium nunquam cupidum, sermo nun­quam timidus aut mendax. — Librorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom