Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
hortatione, non vestras tantum utilitates tuebimur, sed communes etiam catholicarum gentium; quum aliae ab aliis dissociari nequaquam possint. Etenim non ejusmodi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat; sed ejus ratio et habitus vitae sane quantum habét consequentis effectus in populum. Sacerdos reapse bonus ubi est, quale ibi donum et quantum est! II. Praecipua sacerdotis laus, vitae sanctimonia. Hinc porro, dilecti filii, hortationis Nostrae exordium capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam dignitatis gradus postulat, excitemus. — Quicumque enim sacerdotio potitur, eo non sibi tantum, sed aliis potitur: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum (Hebr. V, 1). Idipsum et Christus indicavit, qui ad significandum quo demum actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce comparatos voluit. Lux ergo mundi, sal terrae sacerdos est. Neminem sane fugit id praecipue fieri christiana veritate tradenda: at vero quem pariter fugiat, institutionem ejusmodi pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verbo tradat, exemplo suo non comprobet? Qui audiunt, contumeliose ii quidem, sed non immerito objicient: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16); doctrinamque respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse Christus, factus sacerdotum forma, re primum, mox verbis docuit: Coepit Jesus facere, et docere (Act. I, 1). — Item, sanctimonia posthabita, nihil admodum sacerdos sal terrae esse poterit; corruptum enim et contaminatum integritati minimé aptum est conferendae: unde autem sanctitas abest, ibi corruptionem inesse oportet. Quapropter Christus, eamdem insistens similitudinem, sacerdotes tales sal infatuatum dicit, quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo conculcetur ab hominibus (Mattb. V, 13). III. Sacra ipsa munera sanctimoniam exposcunt. Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud nostro nos fungimur nomine, sed Christi Jesu. Sic nos, inquit Apostolus, existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores rnysteriorum Dei (I. Cor. IV, 1): pro Christo ergo legatione fungimur (II. Cor. V, 20). — Hac nempe de causa Christus ipse, non ad servorum, sed ad amicorum numerum nos adscripsit: Jani non dicam vos servos... Vos autem dixi amicos: quiaomniaquaecumqueaudivi aPatre meo, nota feci vobis .... Elégi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis (Joan. XV, 15, 16). -— Est igitur nobis persona Christi gerenda: legatio vero ab ipso data sic obeunda, ut quo ille intendit, eo nos pertingamus. Quoniam vero idem velle, idem nolle, ea demum firma amicitia est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in Christo Jesu, qui est sanctus, innocens, impollutus (Hebr. VII, 26): ut legati ab eo, debemus doctrinis ejus ac legi conciliare fidem hominum, easdem nimirum nos ipsi primum servantes: ut potestatis ejus participes ad animos vinculis culparum levandos, conari nos omni studio oportet ne illis implicemur. At maximé ut ministri ejus in praecellentissimo sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur, debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis seipsum obtulit hostiam iraraaculatam Deo. Nam si olim, in specie solummodo ac hgura, tanta a sacerdotibus postulabatur sanctitas; ecquid a nobis, quum victima est Christus ? Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio ? quo solari radiononsplendidioremmanum carnem hanc dividentem ? os quod igni spiritali repletur, linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit (S. Jo. Chrysost. hom. LXXXII. in Matth. n. 5). Perapte S. Carolus Borro-