Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 127 — maeus, jn orationibus ad clerum, sic instabat: „Si meminissemus, dilectissimi fratres, quanta et quam digna in manibus nostris posuerit Dominus Deus, quantam istiusmodi consideratio vim haberet ad nos impellendum ut vitám ecclesiasticis hominibus dignam duceremus ! Quid non posuit in manu mea Dominus, quando proprium Filium suum unigenitum, sibi coaeternum et coaequalem, posuit? In manu mea posuit thesauros suos omnes, sacramenta et gratias; posuit animas, quibus illi nihil est carius, quas sibi ipsi praetulit in amore, quas sanguine suo redemit: in manu mea posuit caelum, quod et aperire et claudere ceteris possim . . . Quomodo ergo adeo ingratus esse potero tantae dignationi et dilectioni, ut peccem contra ipsum ? ut illius honorem offendam ? ut hoc corpus, quod suum est, inquinem? ut hanc dignitatem, hanc vitám, ejus obsequio consecratam, maculem ?" IV. Ecclesiae et Patrum monita recolenda. Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua juvat paulo fusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis. Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen praecipueque ad pietatem omnera a teneris annis sunt conformandi. Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim promovet, nusquam, ut mater sedula, hortationibus de sanctitate assequenda parcit. Jucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiam cooptavit, voluitnos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi (Ps, XV, 5), Quibus, inquit Hieronymus, raonetur clericus ut qui, vei ipse pafs Domini est, vei Dominum partém habét, talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino (Ep. LII, ad Nepotianum, n. 5). — Subdiaconis accenser.dos ipsa quam graviter est allocuta! Iterum atque iterum considerare debetis attente quod onus hodie ultro appetitis;... quod si hunc ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo . . . perpetuo famulari, et castitatem, illó adjuvante, servare oportebit. Tum denique: Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui: si usque nunc somnolenti, amodo vigiles: . . . si usque nunc inhonesti, amodo casti .... Videte cujus ministerium vobis traditur! — Diaconatu porro augendis sic per Antistitem a Deo precata est: Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spirituális observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat. — Sed eo acrius movet commonitio initiandis sacerdotio facta: Cum magnó timore ad tantum gradum ascendendum esi, ac providendum ut caelestis sapientia, probi móres et diuturna justitiae observatio ad id electos commendet .... Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei. Maximeque omnium urget illud gravissime additum: Imitamini quod tractatis: quod profecto cum Pauli praecepto congruit: ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu (Coloss. I, 28). — Talis igitur quum sit mens Ecclesiae de sacerdotum vita, mirum nemini esse possit, quod sancti Patres ac Doctores omnes ita de ea re consentiant, ut illos fere nimios quis arbitretur. Quos tamen si prudenter aestimemus, nihil eos nisi apprime verum rectumque docuisse judicabimus. Eorum porro sententia haec summatim est. Tantum scilicet inter sacerdotem et quemlibet probum virum intercedere debet discriminis, quantum inter caelum et terram: ob eamque causam, virtuti sacerdotali cavendum