Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

125 XXII. Nr. 4123. Pii Papae X. exhortatio ad clerum catho­licum. EXHORTATIO AD CLERUM CATHOLI­CUM PIUS PP. X. DILECTI F1LII SALU­TEM ET APOSTOLICAM BENE­DICTIONEM. I. Exhortatíonis causae ac proposita. Haerent animo penitus, suntque plena formidinis, quae gentium Apostolus ad He­braeos scribebat (XIII, 17), quum illos commonens de obedientiae ofticio praepo­sitis debitae, gravissime affirinabat: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro anima­bus vestris reddituri. Haec nimirum senten­tia si ad omnes pertinet, quotquot in Ec­clesia praesunt, at maximé in Nos cadit, qui, licet impares, supremam in ea aucto­ritatem, Deo dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine affecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecumque ad incolumitatem faciant et incrementa do­minici gregis. Inter haec unum praecipue Nos occupat: homines sacri ordinis eos omnino esse, qui pro muneris offlcio esse debent. Persuasum enim habemus hac ma­ximé via de religionis statu bene esse Iae­tiusque sperandum. Idcirco, statim ut Pon­tificatum inivimus, quamquam, universitatem cleri contuentibus, multiplices ejus laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catho­lici orbis Episcopos impensissime hortandos censuimus, ut nihil constantius nihil effica­cius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite destinantur. Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac re . voluntates probe novimus. Novimus qua providentia, qua navitate in excolendo ad virtutem clero assidue connituntur: de quo illis non tam laudem impertivisse, quam gratias palam habuisse libet. — At vero, quum ex hujus­LITT. CIRC. 1908. modi Episcoporum curis jam plures e clero gratulamur caelestes concepisse ignes, unde gratiam Dei, ex impositione manuum pres­byterii susceptam, vei resuscitarunt vei acu­erunt; tum adhuc conquerendum superest, alios quosdarn per diversas regiones non ita se probare, ut in ipsos tarnquam in speculum, prout dignum est, plebs chri­stiana conjiciens oculos, sumere possit quod imitetur. Ad hos porro cor Nostrum per hasce litteras pátere volumus; videlicet ut cor patris, quod in conspectu aegrotantis filii anxia palpitat caritate. Hac igitur sua­dente, hortationibus Episcoporum hortatio­nes addimus Nostras: quae, quamvis eo spectent potissimum ut devios torpentesve ad meliora revocent, tamen etiam ceteris admoveant velimus incitamenta. Common­stramus iter quo quisque studiosius in dies contendat ut vere sit, qualem Apostolus nitide expressit, homo Dei (Tini. VI, 11). justaeque expectationi Ecclesiae respondeat. — Nihil pláne inauditum vobis aut cui­quam nóvum dicemus, sed quae certe com­meminisse omnes oportet: spem autem indit Deus, vocem Nostram fructum non exiguum esse habituram. Id equidem flagi­tamus: Renovamini... spiritu mentis vestrae, et induite nóvum hominem, qui secundum De­um creatus est in justitia, et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23, 24): eritque hoc a vobis in quinquagesimo sacerdotii Nostri natali pulcherrimum acceptissimumque munus. Quumque Nos, in animo contrito et spiritu humilitatis (Dan. III, 39), exactos in sacer­dotio annos recogitabimus Deo; quidquid humani dolendum sit, videbimur quodam­modo expiare, admonendo vos et cohor­tandout ambuletis digne Deo per omnia pia­centes (Coloss. I, 10). — Qua tamen in 99

Next

/
Oldalképek
Tartalom