Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
— 91 — II. Ubi unicus sit sacerdos et expositionis dies in dominicam seu festum incidat, expositio Sanctissimi, pridie consecrandi, fieri debet mane hora statuta; missa vero dominicalis seu festiva celebratur tempore soüto et quidem coram SSmo exposito. III. Quando SSmum exponitur initio Missae, sacerdos accedens ad altare, collocato calice a latere Evangelii apertoque tabernaculo, extrahit Ostensorium et ponit super corporale in médium altaris et facta genuflexione descendit, ut incenset SSmum. Incensato SS. Sacramento, (Cfr. Direct. 1906. Nota A.) int^nabit Tantum ergo, Genitori, quibus finitis data benedictione collocet SSmum supra tabernaculum in locum eminentiorem in plánum rediens cantet y. Fanem, de coelo cum oratione Beus, qui nobis iterataque in infimo gradu altaris incensatione SSmi incipiat Missam. Finita Missa recitet Litanias SSmi Cordis una cum populo addendo orationem de oblatione SSmo Cordi facienda uti in Circularibus a. 1899. sub Nr. 1792. et 3111. cautum est. IV. Ubi solummodo expositio sejunctim a Missa locum habét, ut in § II. hujus capitis notatum est, sacerdos intonato hfymno Tantum ergo, Genitori dataque benedictione ostensorium super corporale in médium altaris ponit, descendensque in plánum y. Fanem de coelo et orationem Beus, qui nobis decantat, quibus finitis SSmum collocat super tabernaculum et in plánum rediens incensato SS. Sacramento recitabit Litanias ut supra in §. III. dictum est. (Cfr. De Herdt, tom. II. 26.) V. Quando in Missa binae consecrantur Hostiae, altéra pro sacrificio, altéra pro expositione, Missa expositionis usque ad sumptionem non differt ab aliis Missis. Sumptione facta, scl. hausto pretioso sanguine, Celebrans in Ostensorii lunula sacram adaptat Hostiam, Ostensorium in médium corporalis deponit et ita se gerit, ac si SS. Sacramentum esset expositum. Calix post ejus extersionem collocatur non in médium altaris sed a latere evangelii. Finita Missa sacerdos genutlexus ter SSmum adolebit, impositoque sibi velo humerali cantabit Tantum ergo, Genitori, finito hymno, dataque benedictione SSmum super corporale ponit, descendensque in plánum y. Fanem de coelo et orationem Beus, qui nobis decantat, caetera vero fiunt ut in §. IV. observatum fuerit. VI. Absque speciali indulto in festő duplici non licet cantare Missam votivam de SS. Sacramento; sed cantari debet Missa de die cum commemoratione SSmi (S. C. R. 12. Sept. 1840, n. 4897. ad 6.) VII. Quando et quomodo commemoratio de SS. Sacramento exposito in missa fieri potest et debet? 1. Fieri debet in omni missa solemni seu cantata, celebrata in altari, in quo SS. Sacramentum exponitur. De missa solemni celebrata in alio altari idem dicendum est ac de missa privata ut in sequentibus. 2. In missis privatis celebratis sive ad altare depositionis sive ad alia, durante expositione fieri potest commemoratio de SSmo, exceptis Festis dupl. I. et II. CL, necnon Dom. Palmarum et Vigil. Nativ. Dom. et Pentecostes, quando omittitur. (S. R. C. 2. Dec. 1684, n. 1743. 4.) 3. Commemoratio SS. Sacramenti ob identitatem mysterii ommittenda est in Festis: Passionis, Crucis, SS. Redemptoris, SS. Cordis Jesu et Pretios. Sanguinis. (S. R. C. 3. Julii 1896. n. 3924, 4.) 4. Commemoratio haec SS. Sacramenti semper facienda est post omnes commemorationes speciales et etiam communes, quae secundo et tertio loco dicendae praescribuntur, sed ante orationes imperatas, etiam de Spiritu S. et ante votivas, licet digniores. (S. R. C. 18. Sept. 1877, n. 3436, III.) 5. Semper fieri debet sub altéra conclusione, exceptis dupl. I. et II. Cl., in qui-