Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
— 92 — bus fit sub unica conclusione, nisi alia commemoratio sub distincta conclusione sit facienda, cui in hoc casu adjungitur. (S. R. C. 16. Febr. 1737, n. 2327, 1.) VIII. Diebus, quibus licet celebrare Missas votivas, valde convenit celebrare missam votivam de SS. Sacramento, quae habetur in ordine Missarum votivarum; Il-a Oratio erit diei currentis, Ill-a, quae 2-do loco ponitur in Directorio, dein, si forte plures aliae orationes sunt dicendae, e. g. vigiliae, simplicis, feriae, Adventus etc. — Omittitur Glória et Credo, dicitur Praefatio de Nativ. Dom., Benedicamus Bomino, Evang. s. Joannis in fine. (üecr. U. et O. 1852.) Missa votiva permittitur in semiduplicibus, simplicibus et feriis. Prohibetur: in omnibus duplicibus et dominicis, infra octavas Epiphaniae, Paschatis, Pentecostes, Corporis Chti et Nativ. Dom.; feria IV. Cinerum, tota hebdomada sancta; in vigiliis Epiph. Pentec. et Nativ. Dom. et in commem. 0. F. Defunct. IX. Omnes oculorum elevationes et capitis inclinationes, quae alias ad crucem diriguntur, etiam infra evangelium, ad SS. Sacramentum tamquam objectum dignius dirigendae sunt. Item in evangelio s. Joannis ad Verbum earo factum est sacerdos genuílectit versus SS. Sacramentum. Quod pariter facit in quacumque aha simili occasione, in qua genuflectendum est sive in cornu evangelii sive in cornu epistolae. (S. R. C. 30. Nov. 1895, n. 3875, 4.) III. DE REPOSITIONE SS. SACRA MENTI. I. Repositio hora 6. vespertina incipiatur; triplici vice de more pulsentur campanae ad commonendum populum. II. Sacerdos superpelliceo, stóla et pluviali indutus accedit ad altare et in piano ante altare utrumque genu fiectat, mox erectus et in infimo gradu altaris genuflectens incipit preces scl. Litanias de SS. Nomine Jesu, una cum populo lingua vernacula recitans. III. Finitis Litaniis, adjectaque oratione de SSmo Nomine adhuc genufiectendo persistens intonat Tantum ergo, quo intonato caput profunde inclinat usque ad secundum versum inclusive ad verbum cernui, mox intonato Genitori, erectus absque benedictione incensum ponit et genufiexus ter Sacramentum adolet, incensatione facta subditur y. Panem de coelo cum oratione Beus, qui nobis sub brevi conclusione. (S. R. C. 29. Mart. 1851. n. 2986, 6. et Inst. Clem. XXXI.) IV. His expletis Celebrans imposito sibi velo humerali et quidem semper albi coloris, ascendit ad altare sublevatoque SS. Sacramento de eminentiori throno, manibus velo humerali tectis benedictionem populo impertitur. V. In benedicendo populum cum SS. Sacramento celebrans nihil dicere, cantores et musici nihil quoque canere interim debent non obstante quacunque contraria consuetudine. (S. R. C. 26. Mart. 1859.) VI. Data benedictione Celebrans deponit ostensorium super corporale in médium altaris et descendens in plánum depositoque velo humerali ter SS. Sacramentum incensat. Finita incensatione recitat preces jaculatorias, a populo repetendas, prout in Circ. Litt. a. 1894. sub Nr. 1163. publicatum fűit. Postea surgens ad altare ascendit, flectit unico genu et SS. Sacramentum deponit in tabernaculum: sicque finitur adoratio. Coloczae die 1-a Septembris 1907. Julius m. p. archiepiscopus.