Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
— 90 — signum cum solita campanula. (S. R. C. 31. Aug. 1867. in Mechlinien. ad 12.) X. Tempore expositionis cavendum est non tantum ab omnibus, quae irreverentiam sed etiam quae distractionem causare possunt, uti sunt pecuniae collectiones; vetitum est sacristanis per ecclesiam circuire, ut tali tempore eleemosynas a fidelibus eliciant. (S. R. C. 31. Aug. 1867, n. 3157, 10.) XI. Tempore, quo durabit adoratio, non decet longiorem concionem babere coram exposito SS. Sacramento; et si fiat, semper detecto capite fieri debet, etiamsi SS. Sacramentum velo serico obductum fuerit, prope altare, in quo SSmum manet expositum atque in eo situ, ut auditores non adducat ad actus irreverentiae, terga vertendo SS. Sacramento. (S. R. C. 23. Sept. 1837, n. 2769, II.) XII. Litaniae Lauretanae in ara laterali cantentur; sacerdos superpelliceo et stóla albi coloris, necnon pluviali indutus illis intersit;' sumaturque commemoratio de SSmo. XIII. Tempore Sacrificii Crux super altare relinqui potest; Sacrificio expletoamovenda est, saltem si commode fieri possit. Ea autem cautela servanda, ut Crux nunquam impediat aspectum SS. Sacramenti expositi. XIV. Exposito SS. Sacramento, numerus luminum, pietati facientis expositionem remittitur, ita tamen, ut abundare quidem liceat, nunquam autem deficere in convenienti saltem numero. Juxta decretum S. R. C. (15. Mart. 1698, n. 1992.) in altari ad minus sex candelas accensas esse, ita ut SS. Sacramentum nunquam sit exponendum, nisi sex saltem cerei in altari ardeant, cum aliis quatuor a lateribus tabernaculi seu ostensorii, in cujus parte anteriori nullum omnino ponatur lumen. (Inst. Clem. VI.) Dignitas Sacramenti, cui satis honoris deferri nequit, bunc certo numerum et etiam majorem exigit et si facultas permittat, eumdem superare magnopere praestat. XV. Pridie expositionis vespere, dato signo „Salutationis Angelicae" ad commonendum populum solemni modo campanae pulsentur, idemque fiat expositionis die meridie, pariterque triplici vice de more pulsentur campanae ante missam solemnem. XVI. Maximé curandum est, non tantum ne SS. Sacramentum expositum solum relinquatur, sed ut cum debita adorantium frequentia honoretur. Maximé etiam decet, ut ipsi sacerdotes pluries per diem SS. Sacramentum visitent, suasque preces coram SSmo persolvant. Adorationis dies dominica praecedenti ex ambone populo fideli annuntietur; adhortentur variae associationes piae, uti S. Altaris, cui vei maximé incumbit officium et honor, in adoranda Eucharistia intentam esse, item SSmi Cordis et Rosarii B. M. V., praeterea variae uniones catholicae (Circuli Catholici, Operariorum et Juvenum), ut aggregatim in forma corporationum se ad visitandum SSmum conferant. Sicut enim Moyses ad tabernaculum et arcain, sic fideles ad SS. Sacramentum confugiant. Juvenes etiam scholares pro circumstantiis temporis adducant ad SSmum adorandum, memores verbi Domini: „Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad rae venire." (Matt. XIX. 14.) II. DE MISSA EXPOSITIONIS. I. SS. Sacramentum exponatur in Missa; et quidem si hostia jam die praecedenti consecrata et in Ostensorium collocata sit, tunc SSmum exponitur initio Missae; si hostia infra Missam consecratur, tunc expositio fiet finita Missa, et hoc est conformius. Commemorationem SS. Sacramenti pariter esse faciendam in missa, in qua consecratur hostia mox publice in Ostensorio exponenda. (S. R. C. 15. Maj. 1819, n. 2598, 2.)