Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
89 publicam, publica etiam et gravis causa requiratur, quae certe illa est, ut exposito SS. Sacramento populus frequentior ad ecclesias accurrat et coram praesente Domino magis excitetur, animeturque ad virtutum actus, a rebus profanis avertatur et ad devotionem erga SS. Sacramentum accendatur; — hinc meum esse puto expositionem SS. Sacramenti, quantum fieri potest, in omnibus archidioecesis meae ecclesiis tam parochialibus quam regularibus successivo ordine, uti in Calendario Adorationis Perpetuae notatum est, tribus per annum vicibus jam a Calendis Novembris currentis anni inchoandam praescribere. Ut autem tanti Sacramenti dignitati in omnibus rite consulatur, juvat sequentia ex Rubricis S. R. C. et ad mentem Instructionis Clementinae excerpta tamquam agendi normám proponere. I. DE EXPOSITIONE SS. SACRAMENTI. I. SS. Sacramentum exponitur mane h. 6. et expositum manet usque ad h. 6. Vespertinam. II. Ubi dies adorationis perpetuae incidit in Dominicam Palmarum, benedictio palmarum, si fieri debeat, facienda erit in altari laterali servatis omnibus caeremoniis in missali praescriptis, sed absque processione (S. R. C. 17. Sept. 1822. n. 2621, 9.) Quod si ecclesia sit nimis angusta vei unum tantum habeatur altare et benedictio palmarum absque incommodo omitti nequeat, tunc expedit, ut SS. Sacramentum competenti velo interea occultetur; vei si processio instituitur, pro tempore processionis SS. Sacramentum in tabernaculum reponatur; facta autem processione rursus exponitur sed absque benedictione. Eodem modo procedendum est in festő Purificationis et íeria IV. Cinerum. III. A mane feriae quintae in Coena Domini ad Sabbatum Sanctum inclusive a praedicta expositione omnino cessandum est. (S. R. C. 18. Maji 1883, n. 3574, v.) In quibus ergo ecclesiis expositio SSmi in hos dies incideret, ea hac vice omittenda erit. IV. In festő S. Marci et diebus rogationum nihil obstat, quominus SS. Sacramentum patenter exponatur. Attamen si processio instituitur, curandum est, ut interea sufficiens adsit adorantium numerus, nisi interim SS. Sacramentum in tabernaculum reponatur, ut de Dominica Palmarum dictum est. V. In commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum (d. II. Novembris) licet recitare officium defunctorum et celebrare Missam solemnem et etiam privatam de Bequiem, non autem ad altare expositionis. Si unicum sit altare, tunc officium et Missa celebrantur in colore violaceo. (S. R. C. 27. Jun. 1868, 3177.) VI. In altari, ubi est expositum SS. Sacramentum, nulla alia celebretur Missa, praeter solemnem seu cantatam in expositione. Attamen attenta consuetudine immemorabili praeter Missam expositionis, aliam, — quae praecipua est. solemnitatis, cuique magnus populi concursus adesse sólet, uti Missae solemni diebus festivis, — celebrandi in altari (scl. majori), ubi expositum est SS. Sacramentum, S. R. C. declaravit, tolerari posse. (27. Sept. 1864, n. 5336, 2.) VII. Durante expositione SS. Sacramenti nulla in ecclesia celebretur Missa de Requiem seu cantata seu privata, (S. R. C. 15. Jun. 1708.) sed transferratur ad proximum diem, (V. Direct. 1907. De M. Defunct. n. 3. et 5.) VIII. Extra Missam tres tabellae, quas Rubricae ad celebrantis commoditatem exigunt, ab altari expositionis omnino amovendae sunt. (S. R. C. 20. Dec. 1864, n. 3130, 3.) IX. In Missis privatis, quae durante expositione celebrantur, infra Missam non pulsetur tintinnabulum, sed tantum in egressu celebrantis e sacristia detur tenue