Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

162 Nr. 5643. Liber „11 pro­grammá dei modernisti" proscribitur ejusque au­ctores censura plectuntur. Nr. 5644. Indulgentia plenaria in fine Missionum. Cum Nobis constet librum, qui inscribitur „II programma dei modernisti — Kisposta all' Enciclica di Pio X. Pascendi Dominici gregis — edito in Roma dalia Societá inter­nazionale scientifico-religiosa coi tipi di A. Friggeri — Via della Mercede 28, 29 in Roma" in hac Urbe venum dari; cumque ejus lectionem christifldelibus scandalo et detrimento esse vehementer putemus; eum, auctoritate Nostra ordinaria, proscribimus atque proscriptum declaramus. Itaque nemini cujuscumque gradus et conditionis Nostrae jurisdictioni subjecto eumdem librum vendere aut legere vei re­tinere liceat sub culpa lethali. Cum porro hujus libri auctores et scriptores in adserta Besponsione acriter tue­antur systema, quod in Encyclica Pascendi dominici gregis — omnium haereseon conlec­tum -— esse affirmatur; SS. Dominus Nos­ter Pius PP. X. per hoc Decretum auctores et scriptores, ceterosque omnes, qui quo­quomodo ad hunc librum conficiendum ope­rám contulerunt, excommunicationis poena afflcit, a qua Sibi soli absolutionem reser­vat. Addit SS. Dominus Noster, hoc De­cretum valere perinde ac si traditum esset in manus uniuscujusque ex dictis auctori­bus et scriptoribus, qui si sint sacerdotes et actum Ordinis exerceant, in irregularita­tem incurrent. Nil autem satius esset, ait SSmus, quam ut omnes Episcopi, in sua quisque dioecesi, hanc proscriptionem indicerent et censuram promulgarent. Dátum Romae, die 29. Octobris 1907. PETRUS RESPIGHI, Card. Vicarius. Franciscus Can. Faberi, Secretarius. Coloczae, die 5. Decembris 1907. Beatissime Páter, Procurator Generális Ordinis Fratrum Minorum, ad pedes Sanctitatis Vestrae pro­volutus, humiliter haec exponit: Saepe ab Apostolica Sede omnibus fide­libus, qui concionibus Quadragesimae, Ad­ventus, Missionum et Spiritualium exerci­tiorum, quae a sacerdotibus sive saeculari­bus sive regularibus habeantur, saltem ultra dimidium temporis interfuerint, aut alias saltem quinque conciones ejusmodi audie­rint, et benedictioni cum Cruce in postrema concione ab iisdem sacerdotibus impertien­dae devote adstiterint, sub suetis conditio­nibus indulgentia plenaria concedi sólet. Ouum vero inter istas conditiones etiam confessio sacramentalis postuletur, frequen­ter autem accidat, ut nequeant biduo om­nium confessiones audiri, et exinde plures ex fidelibus indulgentiae gratia frustrati eva­dant; humilis orator generale indultum a Sanctitate Vestra enixe petit, vi cujus con­fessiones intra ultimos quinque dies prae­dictarum concionum periodorum peractae a christifldelibus, qui ut supra adstiterint, ip­sis pro lucranda ultimo die indulgentia ple­naria suffragetur, dummodo ceteras condi­tiones, in respectivis indultis requisitas, rite adimpleant. Et Deus etc. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. X. in audientia habita die 28. Augusti 1907. ab infrascripto Secretario Sacrae Congrega­tionis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis prae­positae, benigne annuit pro gratia juxta preces, ceteris servatis de jure servandis. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae, e Secretaria ejusdem S. Congregationis, die 28. Augusti 1907. Pro Emo Dno Card. Praefecto Fr. H. M. Card. GOTTI. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 5. Decembris 1907. DECRETUM FERIA VI. DIE 26. JULII 1907. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Beverendissimorum Sanctae Bomanae Ecclesiae Nr. 5402. Libri in Indi­cem relati.

Next

/
Oldalképek
Tartalom