Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 81 — dus. Cum Jesus gravibus verbis promiserit se pace Christifidelium familias donaturum, et perpetuo numine eas domos tuiturum, quae Sacri sui Cordis imaginem pie sancteque asservent, cuinam dubium esse poterit, quin ibidem praecipuo cultu coli velit inense Junio, quo suam exardescentem caritatem mortalibus revelavit? Nonne affirmavit se cum in hominum societate, tum in singulis hominibus regnare velle? At nonne prima singulorum hominum schola est família'? Nonne familia est hominum societatis, prope dixerim, parens, et altrix unde civitatis res sive prosperae sive adversae proprio veluti ex fonté dimanant"? Subjicere igitur Saero Cordi familias idern est, ac regnum in hominum societate et in singulis hominibus Ilii parare. Cum vero constet ad Cor Jesu cognoscendum et amandum nullám proximiorem magisque compendiariam esse viam, quam Mensis Ilii sacri pium institutum, vehementer hortamur, ut in omnibus christianis familiis piis lectionibus et obsequiis mensis Junius SS. Jesu Cordi consecretur. Hujusmodi enim domesticae exercitationes religionem et felicitatem domi parient; mitiores animos facient, ad Jesu similitudinem, qui mitis est et humilis Corde; mutuam in rebus arduis caritatem, promptumque in difficilibns auxilium animis inculcabunt; tranquillam poenarnm dolorumque tolerantiam, Deique fíduciam docebunt; facilis, ut ita dicam, catechismus erunt, quum lectiones de Corde Jesu, qui Verbum est pro nostra salute caro factum, omnia Christianae Religionis dogmata atque universam Theologiam moralem fac-ile complectantur; alicujus nobis cari ad bonam frugem reditum maturabunt, si forte a Deo discesserit; maritos uxoribus benevolentiores, magis pias mulieres, obedientiores liberos, laboriosiores ac fideliores famulos, si bene illae fiant, efficient. Si quis vero dixerit hujusmodi exercitationes coenobitis esse opportuniores, quam laicis, respondemus:.— Nonne omnium Jesu sanguine redemptorum erit Eum cognoscere et amare"? nonne omnes nos Christiani et dicimur et sumus? Si finem, quo piae mensis Junii exercitationes tendunt, bene quis consideret, facile intelliget illas eo potissimum spectare, ut redemptis' Redemptorem ostendant, atque continua quoitidiana meditatione de íllius immensa caritate, quae plurimis exdocumentis Ejus factorum ac dolorum satis et super elucet, cogant omnes, vei invitos, Eum, uti debent, amare et adorare. Equidern nescio, utrum sit officium omnium Christifidelium magis proprium. Si coenobitae, quamvis assiduis meditationibus piisque lectionibus dediti, necesse tamen sibi esse putant christiani animi veluti langnescentes vires sacris Junii mensis exercitationibus instaurare ac reficere, quanto magis hoc sibi necessarium putare debent, qui in saeculo vivunt, ubi mnlto difficilius est Jesnm Christum cognoscere atque diligere, rerumque domesticarum sollicitudines animi vires opprimunt? Parum urbanitatis et industriae omnem vincet repugnantiam; quae provincia matribus familias maximé, et in genere mulieribus est danda. Horam et locum ad hoc opportuniorem ipsae quaerant: librum familiae desideriis accommodatiorem requirant: faciant, ut meditationem parva narratio, obsequium, quotidianus, ut ajunt, flosculus, litaniarum Sacri Cordis recitatio, vitae emendationis propositum sequatur: Sacri Cordis imaginem, quoad ejus fieri possit, exornent: ubi complures siiit consanguinei, aliis alias id negotii committant: omnes et domesticos et famulos, ad pium hoc exercitium invitent: curent, ut sexta quaque feria, vei ultimo saltem inensis die, multi sacra Communione reficiantur: differant in mensem Junium aliquod familiare festum in anno peragendum, uti Sacramenti Confirmationis susceptionem, primam Communionem, et id genus alia: suos hortentur, ut quidquid diurnis impensis subtrahent, id pauperibns sublevandis, aut altaribus exornandis reservent: exacto mense, efficant, ut domestici omnes Apostolatui Orationis dent nomen, ut tota familia Sacro Cordi se consecret, ut eadem nóvum aliquod religionis et pietatis opus aggrediatur. Ad summám id requiritur, ut in privatis aedibus mensis Junii exercitationes non sint solum quotidianae preces, sed etiam efficax et, ut ita dicam, regenerans exercitium, christianorum virtutum faecundissimum. Caritas ergo Christi urget nos, ut tanti boni et nostras familias et quam plurimas domos participes faciamus. Religio Mensis Sacri Cordis in publicae caritatis Operibus. In publicae caritatis Operibus, uti Orphanotrophiis, Valetudinariis, corrigendorum Hospitiis, et id genus aliis, Mensis Sacri Cordis quot miserias sublevaret! Idem eogitandum de officinis, opificinis, fodinis et aliis hujusmodi locis. Ad Jesum laborantes adducamus! in Cor Jesu eos immittamus, quod spinas, vulnus, crucem