Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 82 — sui doloris omnibus ostendit! Jesus ipse dixit: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Discite a me, qui mitis sum et humilis Corde, et invenietis recjuiem ani­mabus vestris! Mensis S. Cordis exereitium pro locorúm diversitate specie tantum differre potest, re vero idem ubique est. Lectio et, ubi potest liaberi, conciuncula, brevis aliqua narratio, spirituales flosculi, cantiuncula, et in sublimi throno S. Cordis imago»nusquam desint. Exercitationibus Mensi Mariano sit similis, sed longe major Chri­stifidelium sit fervor; omnia enim in Mense Ju­nio ad vitae emendationem et ad virtutum Sacri Cordis imitationem in primis spectare debent. In locis, quae supra memoravimus, Mensern S. Cordis instituere speciosum alieujus commen­tum forte videri posset: sed reapse multifariam maxima insperatorum bonorum cum segete in rem est deductum. Vehemens et constans ali­quorum voluntas jam alicubi omnia vlcit impe­dimenta; cur idem alibi fieri non posset ? Vera caritas in suis industriis patiens est et indefati­gabilis! Nunquam igitur aequo animo est feren­dum tot hominibus, tot labores et aerumnas exantlantibus, supremum Mensis -Jesu Cordi sacri solatium deesse. Monita quaedam. Hoc autem pium Mensis S. Cordis exer­eitium, ubicumque fiat, Christifidelibus, qui in Purgatorio carcere íiammis simul ac desideriis ardent, est sane utilissimum, cum varia sub forma sit miriun in modum ipsum christianum suff'ra­gium. Cum enim Cor Jesu penitius cognoscatur, melius etiam Ejus dolor ob earum animarum tristem absentiam cognoscetur: cum autem ad Cor Ejus solandum Communiones, virtutis actus, pietatis et satisfactionis opera toto mense multi­plicentur, et horum operum meritum in aerum­nosas illas amicas, (quem ad modum eas appel­labat B. Margarita Alacoque) transfertur: hae primo quoque tempore in caritatis Divini Cordis oceanum se ingurgitabunt; et nos quidem, ob multiplicata mense Junio suffragia, nost.ros etiam apud Deum intercessores multiplicabimus. * * His omnibus de causis BB. Páter Leo XIII, f. r., a pio Mensis S. Cordis instituto magmim Religionis augumentum exspectans, Literis ad Episcopos catholicos datis die XXI. Julii an. 1899, etiam atque etiam et quam maxima animi contentione illud commendabat: decreto autem Urbis et Orbis die 30. Maji an. 1902. lato, Men­sern S. Cordis celebrantibus indulgentiam lar­giebatur septem annorum totidemque quadra­genarum, Plenariam vero iis omnibus, qui aut in Ecclesia piis Mensis exercitationibus saltem cíecies interfuerant, aut, Mense domi celebrato, aliquo Junii die, vei primis octo diebus Julii, Ecclesiam aliquam visitent: denique Literis, die 12. Április an. 1902. datis, hanc religionem propagantibus Apostolicam Benedictionem im­pertiebatur. * * * Nullus anni mensis S. Cordi Jesu sacrari opportunius debet, quam Junius, quo festum ab ipso Jesu eo tempore institutum celebratur. Si qua tamen localis opportunitatis ratio aliter po­stulet, alius anni mensis Divino Cordi sacrari posset, ex gr., November vei Januarius. Verum hoc ne temere fiat, neve Ecclesiastica auctori­tate invita. * * * Amoris Angeli haec verba toto orbe dif­fundant, et ubique suscitent impigros Mensis S. Cordis propagatores! Hi vero omnes suae quis­que domi pium hoc exereitium peragant; socios in eo propagando sibi adsciscant; curent, ut in aliqua Ecclesia illud solemmter instituatur. Hoc idem exereitium Curiones in omeliis, in catechetibus, in aedibus privatis semper in­culeent: Sacerdotes, maximé confessarii, et aliis indesinenter commendent, et ipsi domi ac in Ecclesiis exsequantur: Concionatores, praesertim Mense Majo, summis illud in coelum laudibus extollant, et, quomodocumque possint, promo­veant: Moderatores Apostolatus Orationis id in sociorum conventibus saepius commemorent, novosque utriusque sexus propagatores conscri­bani Moniales, si sint claustrales, ad crates, si vero activae vitae, in scholis, in valetudinariis, iis omnibus quibuscum colloquantur, peragendum proponant: Religiosorurn vero Institutorum anti­stites Mensem S. Cordis, ejusque apostolatum, datis literis, suis commendent: Magistri eundem Mensem et in scholis suis peragant, et in alum­norum familiis peragendum curent: Matres apo­stolatui huic se, filios, amicas familias, et famulos addicant. Optimus prorsus quisque Catholicorum apud amicos et cives, qui aliqua pollent aucto­ritate, ad hunc finem assequendum nihil inten­tatum relinquat. Omnes obsecramus, cum B. Margaritae Alacoque verbis concludimus, ut ingentl studio ac fervore Sacro Cordi se man­cipent, quam maximam ei glóriám et honorem

Next

/
Oldalképek
Tartalom