Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

t — 67 — X. Nr. 1776. De ratione studiorum sacrae scripturae in seminariis clericorum servanda. PITJS PP. X. AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. Quoniam in re biblica tantum est hodie momenti, quantum fortasse nunquam antea, omnino necesse est, adolescentes clericos scientia Scripturarum imbui diligenter; ita netnpe, ut non modo vim rationemque et doctrinam Bibliorum habeant ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque pos­sint et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugna­tionibus horum hominum defendere, qui quidquam divinitus traditum esse negant. Propterea in Litt. Encycl. Providentissimus recte decessor Noster illustris edixit: „Prima cura sit, ut in sacris Seminariis vei Acade­miis sic omnino tradantur divinae Litterae, quemadmodum et ipsius gravitas disciplinae et temporum necessitas admonent." In eam­dem autem rem haec Nos, quae magnopere videntur profutura, praescribimus: I. Sacrae Scripturae praeceptio, in quo­que Seminario impertienda, ista complecta­tur oportet: primum, notiones de inspira­tione praecipuas, canonem Bibliorum, textum primigenium potissimasque versiones, leges hermeneuticas; deinde históriám utriusque Testamenti; tum singulorum, pro cujusque gravitate, Librorum analysim et exegesim. II. Disciplinae biblicae curriculum in totidem annos partiendum est, quot anijos debent alumni Ecclesiae intra Seminarii septa commorari ob sacrarum disciplinarum stu­dia: ita ut, horum studiorum emenso spatio, quisque alumnus id curriculum integrum confecerit. III. Magisteria Scripturae tradendae ita constituentur, quemadmodum cujusque Se­minarii conditio et facultates ferent: ubique LITT. CIRC. 1906. tamen cavebitur, ut alumnis copia suppetat eas res percipiendi, quas ignorare sacerdoti non licet. IV. Quum ex una parte fieri non pos­sit, ut omnium Scripturarum accurata ex­plicatio in schola detur, ex altéra necesse sit omnes divinas Litteras sacerdoti esse aliquo pacto cognitas, praeceptoris erit, pecu­liares et proprios habere tractatus seu intro­ductiones in singulos Libros, eorumque hi­ttoricam auctoritatem, si res postulaverit, asserere, ac analysim tradere: qui tamen aliquanto plus, quam in ceteris, in eis Libris immorabitur ac Librorum partibus, quae gra­viores sunt. V. Atque is ad Testamentum vetus quod attinet, fructum capiens ex iis rebus, quas recentiorum investigatio protulerit, seriem actarum rerum, quasque hebraeus populus cum aliis Orientalibus rationes habuit, edis­seret; legem Moysi summatim exponet; potiora vaticinia explanabit. VI. Praesertim curabit, ut in alumnis intelligentiam et studium Psalmorum, quos divino officio quotidie recitaturi sunt, exci­tet: nonnullosque Psalmos exempli causá interpretando, monstrabit, quemadmodum ipsi alumni suapte industria reliquos inter­pretentur. VII. Quod vero ad nóvum Testamen­tum, presse dilucideque docebit, quatuor Evangelia quas habeant singula proprias tam­quam notas, et quomodo authentica esse ostendantur; item totius evangelicae histó­riáé complexionem, ac doctrinam in Episto­lis ceterisque Libris comprehensam exponet. VIII. Singularem quandam curarn ad­hibebit in iis illustrandis utriusque Testa­menti locis, qui ad fidem moresque chri­stianos pertinent. ' 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom