Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 68 — IX. Illud semper, maximé vero in novi Testamenti expositione meminerit, suis se praeceptis conformare eos, qui postea voce et exemplo vitae erudire ad sempiternam salutem populum debeant. Igitur inter docendum commonefacere discipulos studebit, quae sit optima via Evangelii praedicandi: eosque ex occasione ad exequenda diligenter Christi Domini et Apostolorum praescripta alliciet. X. Alumni, qui meliorem de se spem facient, hebraeo sermone et graeco biblico, atque etiam, quoad ejus fieri possit, aliqua alia lingua semitica, ut syriaca aut araba, erunt excolendi. „Sacrae Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet, eas linguas cognitas habere, quibus libri canonici sunt primitus ab agiographis exarati, easdemque optimum factu erit si colant alumni Ecclesiae, qui praesertim ad academicos theologiae gradus aspirant. Atque etiam curandum, ut omnibus in Academiis de ceteris item antiquis linguis, maximé semiticis, sint magisteria." (Litt. Encycl. Providentissimus.) XI. In Seminariis, quae jure gaudent academicos theologiae gradus conferendi, augeri praelectionum de Sacra Scriptura numerum; altiusque propterea generales specialesque pertractari quaestiones, ac biblicae vei archeologiae, vei geographiae, vei chronologiae, vei theologiae, itemque históriáé exegesis plus temporis studiique tribui oportebit. XII. Peculiaris diligentia in id insumenda erit, ut secundum leges a Commissione Biblica editas, delecti alumni ad academicos Sacrae Scripturae gradus comparentur: quod quidem ad idoneos divinarum Litterarum magistros Seminariis quaerendos non parum valebit. XIII. Doctor Sacrae Scripturae tradendae sanctum habebit, nunquam a cőmmuni doctrina ac Traditione Ecclesiae vei minimum discedere: utique vera scientiae hujus incrementa, quaecumque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum commenta negliget: idem eas duntaxat quaestiones tractandas suscipiet, quarum tractatio ad intelligentiam et defensionem Scripturarum conducat: denique rationem magisterii sui ad eas normás diriget, prudentiae plenas, quae Litteris Encyclicis Providentissimus continentur. XIV. Alumni autem quod scholae praelectionibus ad hanc assequendam disciplinam deerit, privato laboré suppleantoportet. Quum enim particulatim omnem enarrare Scripturam magister prae angustiis temporis non possit, privátim ipsi, certo ad hanc rem constituto spatio in dies singulos, veteris novique Testamenti attentam lectionem continuabunt; in quo optimum factu erit, breve aliquod adhiberi commentarium, quod opportune obscuriores locos illustret, difflciliores explicet. XV. Alumni in disciplina biblica, ut in ceteris theologiae, quantum nimirum e scholae praelectionibus profecerint, periculum subeant, antequam ex una in aliam classem promoveri et sacris ordinibus initiari possint. XVI. Omnibus in Academiis quisque, candidatus ad academicos theologiae gradus, quibusdam de Scriptura quaestionibus, ad introductionem historicam et criticam, itemque ad exegesim pertinentibus, respondebit; atque experimento probabit, satis se interpretationis gnarum ac hebraei sermonis graecique biblici scientem. XVII. Hortandi erunt divinarum Litterarum studiosi, ut, praeter interpretes, bonos lectitent auctores, qui de rebus cum hac disciplina conjunctis tractant; ut de história utriusque Testamenti, de vita Christi Domini, de Apostolorum, de itineribus et peregrinationibus Palestinensibus: ex quibus facile locorum morumque biblicorum notitiam imbibent. XVIII. Hujus rei gratiá, dabitur pro facultatibus opera, ut modica conficiatur in