Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 61 — IX. Nr. .1311. De dispositionibus requisitis ad frequentem et quotidianam Communionem eucharisticam sumendam.i DECRETUM. DE QUOTIDIANA SS. EUCHARISTIAE SUMPTIONE. 2 Sacra Tridentina Synodus, perspectas habens ineffabiles quae Christifidelibus obveniunt gratiarum divitias, sanctissimam Eucharistiam sumentibus, (Sess. 22, cap. 6) ait: Optaret quicleni sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstant.es non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent. Quae verba satis aperte produnt Ecclesiae desiderium ut oranes Christifldeles illo coelesti convivio quotidie reficiantur, et pleniores ex eo sanctificationis hauriant effectus. 3 Hujusmodi vero vota cum illo cohaerent desiderio, quo Christus Dominus incensus hoc divinum Sacramentum instituit. Ipse enim nec semel nec obscure necessitatem innuit suae carnis crebro manducandae suique sanguinis bibendi, praesertim his verbis: Hic est panis de coelo descendens; non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt: qui manducat hunc panem vivet in aeternum (Joan., VI, 59). Ex qua comparatione cibi angelici cum pane et manna facile a discipulis intelligi poterat, quemadmodum pane corpus quotidie nutritur, et manna in deserto Hebraei quotidie refecti sunt, ita animam christianam coelesti pane vesci posse quotidie ac recreari. Insuper quod in oratione Dominica exposci jubet panem nostrum, quotidianum, per id Ss. Ecclesiae Patres fere unanimes docent, non tam 1 Cf. Litt. Circ. 1905. pag. 129. 141. a Ex ephemeridibus „Acta Sanctae Sedis." Notae sub linea recensitae et litteris (N. R.) signatae, sunt notae redactoris ephenieridis. 8 Hujusmodi Ecclesiae desiderium eruitur etiam ex quadam antiqua declaratione S. C. Concilii, cujus tenor extat penes De Lugo (De Eucli. disp. 17, n. 2) (N. R.). LITT. CIRC. 1906. ' 13 materialem panem, corporis escam, quam panem eucharisticum quotidie sumendum intelligi debere. 4 Desiderium vero Jesu Christi et Ecclesiae, ut omnes Christifldeles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est ut Christifldeles, per sacramentum Deo conjuncli, robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda: non autem praecipue ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi merces aut praemium sit suarum virtutum (S. August. Serrn. 57. in Matth. De Orat. Dom., n. 7). Unde S. Tridentinum Concilium Eucharistiam vocat antidotum quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur (Sess. 13. cap. 2). Hanc Dei voluntatem priores Christifldeles probe intelligentes, quotidie ad hanc vitae ac fortitudinis mensam accurrebant. Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis (Act., II., 42). Quod saeculis posterioribus etiam factum esse, non sine magnó perfectionis ac sanctitatis emolumento, Sancti Patres atque ecclesiastici Scriptores tradiderunt. 5 Defervescente interim pietate, ac potissimum postea Janseniana lue undequaque grassante, disputari coeptum est de dispositionibus, quibus ad frequentem et quoti* Ita S. Cyprianus (lib. De Orat. Domin., 18), Tertullianus (lib. De Oratione, cap. 4), S. Ambrosius (De sacram., lib. 5, cap. 4), S. Augustinus (Serm. 80, cap. 4), S. Thomas (Summ. Theol., part. 3, quaest. 80, art. 10), Catechismus Romanus, etc. (N. B.). 6 Cfr. S. Alphonsus (Risposta apolog. contro d. Cipriano Aristasio (N. R.). ' 13