Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 62 — dianam Communionem accedere oporteat, atqua alii prae aliis majores ac difftciliores tamquam necessarias, expostularunt. Hujusmodi disceptationes id effecerunt, ut perpauci digni haberentur qui SS. Eucharistiam quotidie sumerent, et ex tam salutifero sacramento pleniores effectus haurirent; contentis ceteris eo refici aut semel in anno, aut singulis mensibus, vei unaquaque ad summum hebdomada. Quin etiam eo severitatis ventum est, ut a frequentanda coelesti mensa integri coetus excluderentur, uti mercatorum, aut eorum qui essent matrimonio conjuncti. Nonnulli tamen in contrariam abierunt sententiam. Hi arbitrati Communionem quotidianam jure divino esse praeceptam, ne dies ulla praeteriret a Communione vacua, praeter alia a probato Ecclesiae usu aliena, 1 etiam feria VI in Parasceve Eucharistiam sumendam censebant, et ministrabant. Ad haec Sancta Sedes ofticio proprio non defuit. Nam per decretum hujus Sacri Ordinis, quod incipit Cum ad aures, diei 12 mensis Februarii anni 1679, Innocentio PP. XI adprobante, errores hujusmodi damnavit et abusus compescuit, simul declarans omnes cujusvis coetus, mercatoribus atque conjugatis minimé exceptis, ad Communionis frequentiam admitti posse, juxta singulorum pietatem et sui cujusque Confessarii judicium. 2 Die vero 7 mensis Decembris anni 1690, per decretum Sanctissimus Dominus noster Alexandri PP. VIII, propositio Baii, purissimum Dei amorem absque ullius defectus mixtione requirens ab iis qui ad sacram mensam vellent accedere, proscripta fűit. 3 1 Ab ipsis enim ministrabatur Eucharistia etiam domi cubantibns in lecto, qnavis gravi seclusa infirmitate; necnon a venialibus culpis sacerdotes nedűm ad confessiones adprobati absolvebant (N. R.). 2 Hoc decretum legi quoque potest in Opusculo ab Emmo Card. Gennari exarato, cui titulus La Communione frequente, ed. 3, pag. 77, ubi plura etiam prostant quae sunt hac de re scitu opportuna (N. R.). 8 Damnata propositio Baii sub n. 23 ita se habét: „Similiter arcendi sunt a Sacra Communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers" (A T. R.). Virus tamen jansenianum, quod bonorum etiam animos infecerat, sub specie honoris ac venerationis Eucharistiae debiti, haud penitus, evanuit. Ouaestio de dispositionibus ad frequentandam recte ac legitime Communionem Sanctae Sedis declarationibus supervixit; quo factum est ut nonnulli etiam boni nominis Theologi, raro et positis compluribus conditionibus, quotidianam Communionem ttdelibus permitti posse censuerint. Non defuerunt aliunde viri doctrina ac pietate praediti, qui faciliorem aditum praeberent huic tam salubri Deoque accepto usui, docentes, auctoritate Patrum, nullum Ecclesiae praeceptum esse circa majores dispositiones ad quotidianam, quam ad hebdomadariam aut menstruam Communionem ; fructus vero uberiores longe főre ex quotidiana Communione, quam ex hebdomadaria aut menstrua. 4 Quaestiones super hac re diebus nostris adauctae sunt et non sine acrimonia exagitatae; quibus Confessariorum mentes atque fidelium conscientiae perturbantur, cum christianae pietatis ac fervoris haud mediocri detrimento. A viris idcirco praeclarissimis ac animarum Pastoribus SSmo Dno Nostro Pio PP. X enixae preces porrectae sunt, ut suprema Sua auctoritate quaestionem de dispositionibus ad Eucharistiam quotidie sumendam dirimere dignaretur: ita ut haec saluberrima ac Deo acceptissima consuetudo non modo non 'minuatur inter fideles, sed potius augeatur et ubique propagetur, hisce diebus potissimum, quibus Religio ac fides catholica undequaque impetitur, ac vera Dei caritas et pietas haud parum desideratur. Sanctitas vero Sua, cum Ipsi maximé cordi sit, ea qua pollet sollicitudine ac studio, ut christianus populus ad Sacrum convivium perquam frequenter et etiam quotidie advocetur ejusque fructibus amplissimis potiatur, 4 Dummodo, uti supponitur, Communio in statu gratiae et cum recta intentione fiat (N. R.).