Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

9 1 II. Nr. 340. Litterae Apostolicae, quibus ecclesiis Colocensi et Baesiensi de novo Antistite providetur. P1US EPISCOPUS SERVUS SERVO­RUM DEI VENERABILI FRATRI JULIO VÁROSY NUPER EPISCOPO ALBA-RE­GALENS1, IN ARCHIEPISCOPUM COLO­CENSEM ET BACSIENSEM ELECTO, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENE­DICTIONEM. Romani Pontiflcis, quem Pastor coe­lestis et Episcopus animarum potestatis ple­nitudinem ei tradens Ecclesiis praeposuit universis, sollicitudo requirit, ut circa cujus­libet.Ecclesiae staturn sic vigilanter excogitet sicque prospiciat diligenter, quod per ejus providentiam circumspectam, nunc per sim­plicis provisionis officium, quandoque vero per ministerium translationis accomodae, prout personarum, locorum et temporum qualitas exigit, et Ecclesiarum utilitas per­suadet, Ecclesiis singulis pastor accedat ido­neus et rector providus deputetur, qui po­pulum ei creditum salubriter dirigat et in­formet, Ecclesiamque ipsi commissam non solum gubernet utiliter, sed etiam multi­modis efferat incrementis. Sane cum Metro­politana Ecclesia Colocensis et Bacsiensis, ad quam, dum illa pro tempore vacat, no­minatio personae idoneae ipsi Metropoli­tanae Ecclesiae Colocensi et Baesiensi in Archiepiscopum praeficiendae, Romano Pon­tifici pro tempore existenti facienda, ad Ca­rissimum in Christo filium Nostrum Fran­ciscum Josephum hoc nomine primum Aus­triae Imperatorem, ac Bohemiae et Hungá­riáé Regem Apostolicum ex fundatione, vei dotatione, aut privilegio Apostolico, cui non est hactenus in aliquo derogatum, spectare et pertinere dignoscitur, et cui bonae me­moriae Georgius Császka ultimus illius Archi­LITT. CIRC. 1906. episcopus, dum viveret, praesidebat, per obitum dicti Georgii, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio sit destituta, cumque dictus Fran­ciscus Josephus Imperátor et Rex ad vacan­tem Metropolitanam Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem praefatam, te. hactenus Epis­copum Alba-Regalensem, per suas patentes Litteras nominavit; Xos spem habentes, te, qui consecrationis munere suscepto ad Eccle­siam tibi creditam accessisti, inibi resedisti, eamque simul ac dioecesim perlustrasti, sa­cras exegisti Ordinationes, Pontificalia so­lemniter celebrasti, confirmationis sacramen­tum contulisti, ceteraque pastoralia munia laudabiliter obivisti, atque nuper ad eííectum infraseriptae translationis ftdei catholicae pro­fessionem juxta articulos jampridem a Sede Apostolica propositosexpresse emisisti, dictae Metropolitanae Ecclesiae Colocensi et Ba­esiensi illiusque gregi Dominico esse posse valde utilem, te a vinculo, quo Ecclesiae Alba-Regalensi teneris, de Venerabilium Fra­trum Nostrorum, Sanctae Romanae Eccle­siae Cardinalium consilio, et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, te ad Metropolitanam Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem praedictam, de simili consilio, Apostolica auctoritate transferimus, Teque illi in Archiepiscopum et pastorem prae­ficimus, curam, régimén et administratio­nem ipsius Metropolitanae Ecclesiae Colo­censis et Bacsiensis, tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, liberam­que tibi ad eam transeundi licentiam tri­buendo, firma spe fiduciaque conceptis, quod dextera Domini tibi assistente propitia, praefata Metropolitana Ecclesia Colocensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom