Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
22 — Nr. 341. Litterae Apostolicae ad clerum quibus confirmatio novi Antistitis significatur. et Bacsiensis, per tuae circumspectionis industriam et studium fructuosum regetur utiliter, et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet increnienta. Quocirca Fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus Tu ad dictam Metropolitanam Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem cum gratia Nostrae benedictionis accedens, curam et administrationem praefatas sic exercere studeas sollicite, tídeliter ac prudenter, quod exinde sperati fructus eveniant, ac tuae bonae famae odor ex tuis laudabilibus actibus latius diffundatur, ipsaque Metropolitana Ecclesia Colocensis et Bacsiensis gubernatori provido ac fructuoso administratori gaudeat se commissam, Tuque praeter aeternae retributionis praemium Nostram et dictae Sedis Apostolicae benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Dátum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo quinto, Tertio Idus Decembris, Pontifi catus Nostri anno Tertio. P. S. Loco f Plumbi. Coloczae, 14. Januarii 190(3. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI DILECTIS FILIIS CLERO CIVITATIS ET DIOECESIS COLOCENSIS ET BACSIENSIS, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Hodie Nos Venerabilem Fratrem Nostrum Julium Városy nuper Episcopum AlbaRegalensem in Archiepiscopum Colocensem et Bacsiensem electum, a vinculo, quo Ecclesiae Alba-Regalensi tenebatur, de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, illum ad Metropolitanam Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem certo tunc expresso modo pastoris solatio destitutam, de simili consilio, Apostolica auctoritate transtulimus, eumque dictae Metropolitanae Ecclesiae in Archiepiscopum praefecimus et pastorem, curam, régimén et administrationem hujus Ecclesiae ei in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, prout in Nostris inde confectis Litteris plenius continetur. Quocirca. discretioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictum Julium electum Archiepiscopum tamquam patrem et pastorem animarum vestraruin grato admittentes honore et exhibentes ei obedientiam et reverentiam debitas et devotas, salubria illius monita et mandata suscipiatis humiliter et efficaciter adimplere curetis, alioquin sententiam, quam idem Julius Antistes ritetuleritinrebelles,ratamhabebimus et faciemus auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Dátum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae.millesimo nongentesimo quinto Tertio Idus Decembris. Pontificatus Nostri anno Tertio. P. S. Loco f Plumbi. Coloczae, 14. Januarii 1906. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORLJM DEI DILECTIS FILIIS POPULO CIVITATIS ET DIOECESIS COLOCENSIS ET BACSIENSIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Hodie Nos Venerabilem Fratrem Nostrum Julium Városy nuper Episcopum AlbaRegalensem in Archiepiscopum Colocensem et Bacsiensem electum, a vinculo, quo Ecclesiae Alba-Regalensi tenebatur, de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, illum ad Metropolitanam Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem certo tunc expresso modo pastoris solatio destitutam, de simili consilio, Apostolica auctoritate transtulimus, eumque dictae Metropolitanae Ecclesiae in Archiepiscopum praefecimus et pastorem, curam, régimén et administrationem hujus Ecclesiae ei in spiritualibus et temporalibus Nr. 342. Litterae Apostolicae ad populum, quibus confirmatio novi Antistitis significatur.