Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 136 — illuc reversi, in haeresim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi et legendi, non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis sacerdotibus sive laicis quos doctrina, pietate fideique zelo praestantiores esse perspectum habeat, libros prohibitos; exceptis operibus Dupuis, Volney, M. Reghellini, Pigault le Brun, De Potter, Bentham, I. A. Dulaure, Fétes des Courtisanes de la Gréce, Casti (Novelle) et aliis operibus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto in contrahendis et in contractis; cum haereticis vero conversis, etiam in 2. simplici, et mixto, dummodo non attingat primum gradum, et in his casibus, prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis, justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento eriminis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spirituális; praeterquam inter levantem et levatum, baptizantem et baptizatum. 7. Hae vero dispensationes matrimoniales, videlicet 3. 4. 5. et 6. non concedantur nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit in potestate raptoris non existat, et in dispensationibus hujusmodi declaretur expresse, illas concedi tamquam a Sedis Apostolicae delegato, ad quem effectum etiam tenor hujusmodi facultatum inseratur; cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae. 8. Dispensandi in irregularitatibus ex delicto occulto tantum provenientibus, excepta ea, quae ex homicidio voluntario contrahitur. 9. Dispensandi, et commutandi vota simplicia in alia pia opera, exceptis votis castitatis, et religionis. 10. Absolvendi ab omnibus censuris etiam speciali modo in Bulla Apostolicae Sedis moderationi diei 12. Octobris 1869, Romano Pontiflci reservatis, excepta absolutione complicis in peccato turpi. 11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta, et alia utensilia ad Sacrificium Missae necessaria, ubi non interveniat sacra unctio, et reconciliandi ecclesias pollutas aqua ab Episcopo benedicta, et in casu necessitatis etiam aqua non benedicta ab Episcopo. 12. Conferendi ordines extra tempóra, et non servatis interstitiis usque ad sacerdotium inclusive. 13. Dispensandi super defectu aetatis unius anni ob operariorum penuriam, ut promoveri possint ad sacerdotium, si alias idonei fuerint. 14. Conficiendi olea cum quinque saltem sacerdotibus, non tamen extra diem Coenae Domini, nisi necessitas aliud urgeat. 15. Celebrandi bis in die, si necessitas urgeat, ita tamen ut in prima missa non sumpserit ablutionem, per unam horam ante auroram, et aliam post meridiem, sine ministro, sub dio, et sub terra, in loco tamen decenti, etiamsi altare sit fractum, vei sine reliquiis Sanctorum, et praesentibus haereticis, schismaticis, infidelibus, et excommunicatis, si aliter celebrare non possit. Caveat vero, ne praedicta facultate, seu dispensatione celebrandi bis in die aliter, quam ex gravissimis causis, et rarissime utatur, in quo graviter ipsius conscientia oneratur. Quod si hanc eamdem facultatem alteri sacerdoti juxta potestatem inferius apponendam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a S. Sede hanc facultatem obtinuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae injungitur, ut paucis dumtaxat iisque maturioris prudentiae, ac zeli, et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit, et ad