Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 137 — Nr. 4120. Facultates quinquen­nales pro foro interno. breve tempus eamdem communicet, aut respective causas approbet. 16. Deferendi Sanctissimum Sacramen­tum occulte ad infirmos sine lumine illud­que sine eodem retinendi pro eisdem infir­mis, in loco tamen decente, si ab haereticis aut infidelibus est periculum sacrilegii. 17. Induendi se vestibus saecularibus, si aliter vei transire ad loca eorum curae commissa, vei in eis permanere non poterunt. 18. Recitandi Rosarium, vei alias preces, si breviárium secum deferre non poterunt, vei divinum officium ob aliquod legitimum impedimentum recitare non valeant. 19. Dispensandi, quando expedire vide­bitur, super esu carnium, ovorum, et lacti­ciniorum tempore jejuniorum et praesertim quadragesimae; non tamen per generale in­dultum, sed in casibus particularibus. 20. Communicandi has facultates in totum, vei in partém, prout opus esse se­cundum ejus conscientiam judicaverit, sa­cerdotibus idoneis in conversione animarum laborantibus, et praesertim tempore sui obi­tus; ut sede vacante sit qui possit supplere donec Sedes Apostolica certior facta, quod quamprimum fieri debebit, per delegatos, aut unum ex eis, alio modo provideat. Praedictae facultates gratis, et sine ulla mercede exerceantur, ad quinquennium, et in dioecesi sibi commissa tantum. Dátum Romae ex Aed. S. Congnis de Propaganda Fide^ die et anno ut supra. L. f S. Aloisius Veccio Secrius Coloczae, die 3-a Octobris 1906. SERAPHINUS DIVINA MISERATIO­NE EPISCOPUS PORTUEN. ET S. RU­FINAE S. R. E. CARDINALIS VANNU­TELLI SS. D. D. NOSTRI PAPAE ET S. SEDIS APOSTOLICAE MAJOR POENI­TENTIARIUS. Tibi dilecto in Christo Ordinario Colo­cen: et Bácsién: infrascriptas communica­mus facultates tum absolvendi a censuris, non obstante Constitutione Apostolicae Sedis, tum dispensandi, ad quinquennium duratu­ras, quibus pro foro conscientiae, etiam extra sacramentalem confessionem et etiam extra dioecesim, quatenus vei ipse vei subditus vei uterque extra dioecesim fueritis, pro grege Tibi commisso, ex speciali Sedis Apostolicae auctoritate Tibi delegata uti valeas; quasque intra fines dioecesis tantum canonico poeni­tentiario necnon vicariis foraneis, pro foro pari­ter conscientiae ac in actu sacramentalis con­fessionis dumtaxat, etiam habitualiter, si Tibi placuerit, aliis vero confessariis cum ad Te in casibus particularibus poenitentium recursum habuerint, pro exposito casu impertiri possis, nisi ob peculiares causas aliquibus confessariis a Te specialiter subdelegandis, per tempus ar­bitrio tuo statuendum, illas communicare judi­cabis. • I. Absolvendi quoslibet poenitentes, ex­ceptis haereticis publice dogmatizantibus, a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis qui­bus obnoxii sint ob haeresestam nemineaudi­ente quam coram aliis prolatas, ob defensio­nem et favorem praestitum haereticis et eo quod ipsis crediderint, ob infidelitatem et ca­tholicae fidei abjurationem priváté admissas, ob sortilegia ac maleficia haereticalia etiam cum sociis patrata, necnon ob daemonis invo­cationem cum pacto etiam donandi animam eique praestitam idololatriam ac superstitiones haereticales exercitas ac demum ob quaecum­que insinuata falsa dogmata, postquam tamen poenitens magistros ex professo falsae doctri­nae, si quos noverit, prout de jure denuncia­verit, et quatenus ob justas causas nequeat ante absolutionem denuntiare, facta a poeni­tente seria promissione denuntiandi cum pri­mum et meliori modo quo fieri poterit et post­quam in singulis casibus coram absolvente haereses secrete abjuraverit et pactum cum maledicto daemone initum expresse revoca­verit, tradita eidem absolventi syngrapha for­san exarata aliisque mediis superstitiosis ad omnia comburenda seu destruenda; injuncta

Next

/
Oldalképek
Tartalom