Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 123 — XXI Nr. 4105. Opus Praeservationis Fidei in Urbe commendatur. Opus „Praeservationis Fidei" inUrbecontra heterodoxos fundatum cujus finem litterae infra adnexae breviter enarrant, dignum pláne, quod stipe non Romanorum tantum sed quotquot in orbe sunt operique succurrere valent, catholicorum promoveatur, Ven. et Hon. Clero meo fidelibusque impen.se commendo, piaque oblata medio DD. Vicearchi-Diaconorum usque ad 25-m mensiscurrentis in officium meum dioecesanum mittenda expecto. Illustrissime et Reverendissime Domine Domine mihi Colendissime! Jam per plures quam triginta annos heterodoxi, ut Romanos inferiorum maximé classium cives a catholica fide avertant, summos adhibent conatus, pecuniam etiam aliaque ad vitám sustentandam necessaria iis praebentes. Praeprimis pueros puellasque ad se allicere student, quibus in scholis, infantium asylis, officinis omnia gratis suppeditant. Contra hos in dies magis invalescentes conatus aliqui viri apostolico zelo pleni opus fundarunt, quod „Praeservatio Fidei" (Preservazione delle Fede) vocatur, cuique b. tn. Leo PP. XIII. Apostolicis litteris datis d. 25. Nov. 1902. stabilem dedit formám et temperationem. Ipsi praefecti sunt quinque S. R. E. Cardinales, qui multis aliis viris tani Clericis quam Laicis in rerum administratione juvantur. Verumtamen successus contra tot heteredoxorum conatus ne sperari quidem potest, nisi operi de quo diximus, paria haereticis média praesto sint. Quem in finem operi additus est virorum e diversis nationibus ac linguis coetus, quibus id incumbit, ut in sua quisque patria laudatum opus publice notum reddant, piorum fidelium eleemosynas colligant, easque Romám transmittendas curent. Quo facto spes erit fore, ut scholae puerorum ac puellarum, infantium in periculo fidei amittendae versantium asyla et fundari et sustentari possint. Infrascripti, qui ab Emis Cardinalibus toti operi praefectis ad id constituti sunt, ut fidelium in Germania, Austria et Hungaria degentium benignitatem et liberalitatem invocent, pro munere suo Excellentiam Vestram Reverendissimam rogant humillimis precibus instantes, ut pro dioecesis adjunctis praedictum opus commendare et dona a fidelibus forsitan oblata nobis transmittere dignetur. Romae, die festő ss. Apostolorum Petri et Pauli 1906. Jos. Biederlack S. I. Rector Collegii Germanici et Hungarici. Jos. Lohninger Proton, apóst. Rector eccles. S. Mariae de Anima Teutonicorum. Coloczae, die 3. Octobris 1906. Oonfirmationis sacramentum sequentibus in locis nuper administravi: Diebus 1. et 2. Sept. in Horgos. Diebus 2. et 3. Sept. Martonos. Diebus 4. et 5. Sept. Magyarkanizsa. Die 6. Sept. A4orján. Diebus 7. et 8. Sept. Zenta ad S. Steph. Die 9. Sept. Zenta SS. Cor. Jesu. Die 10. Sept. Zenta Felsőhegy. Die 11. Sept. Zenta Tornyos. Diebus 12. et 13. Sept. Ada. Die 14. Sept. Mohol. Die 15. Sept. Péterréve. Die 16. Sept. Ó Becse ad B. M. V. Assumpt. Nr. 4112. S. Confirmationis administratio. LITT. CIRC. 1906. 27