Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

8 — quasi fundamentum constituunt, et ideo etiam a sacerdote solerti diligentia acqui­rendae et excolendae veniunt. Hae vero vir­tutes sunt humilitas et charitas. Et his quidem virtutibus non ideo so­lummodo prae reliquis indigemus, quia sine iisdem sanctitas nullatenus acquiri aut con­servari potest; sed ideo etiam, quia nisi charitate accensi et in humilitate bene fun­dati simus, neque gravissima status nostri munia rite adimplere, neque ob eminentem qua fulgemus dignitatem superbiae et fa­stus pericula evitare poterimus. Ideo, monet S. Gregorius M.: „Qui caritatem erga alte­rum non habét; praedicationis officium sus­cipere nullatenus debet." 1 „Pascere enim gregem Dominicum, amoris officium est," ait S. Augustinus. 2 De humilitate vero In­nocentius PP. III. ita loquitur: „Officium servitutis humiliet, quem fastigium subli­mitatis exaltat: et humilis sublimitas sit, et sublimis humilitas." 3 „Xon enim — dicente S. Bernardo — magnum est esse humilem in abjectione: magna prorsus et rara virtus humilitas honorata. Si me miserum homun­cionem meis decepta simulationibus ad ali­quem vei mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vei propter mea, vei propter subditorum peccata permittente: nonne statim oblitus qui fuerim, talem me puto,qualis ab hominibus, qui cor non vident, putatus sum ? Credo famae, conscientiam non attendo; et reputans non honorem vir­tutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me aestimo." 4 E duplici hac sanctitatis sacerdotalis radice, plurimae aliae virtutes sacerdotales et pastorales propullulant, inter quas prae­cipue vigilantia, ars correptionis, fortitudo junctacum suavitate, spiritus laboris, pruden­tia et zelus pastoralisadoctoribus numerantur. 5 1 Homil. 17. in Evang. 2 Tract. 123. in Joann. 3 Serm. 2. in consecrat. Pontif. Max. * Hom. IV. super „Missus est." cap. 9. 6 Cfr. Schouppe, Meditationes sacerdotales, tom. I. pag. 377. sqq. Et re sane vera, impossibile omnino est, ut sacerdos, qui cum Deo per sancli­tatem conjunctus vivit, atque amore Dei et proximi ílagrat, non etiam in virtutibus heic recensitis proficiat et praesertim ardentis­simo zeli pastoralis igne accendatur. Quid enim aliud zelus est, nisi „purissima flam­raa charitatis, ardens scilicet studium ac desiderium efficax procurandi glóriám Dei et salutem animarum." 6 Et Guillelmus Pa­risiensis zelum vocat „flammam ferventis­simam de ipsa fornace spiritus sancti, et de camino quod est in coelesti Jerusalem" prodeuntem. 7 Quo ferventius ergo Deum et proximum diligimus, in quo proprie vera sanctitas sita est, eo majori zelo gloriae divinae et salu­tis animarum ardebimus, ita, ut duplex hic zelus quasi applicatio et externa manife­statio sanctitatis considerari possit. „Puritas cordis — ait S. Bernardus — in duobus consistit: in quaerenda glória Dei et utili­tate proximi; ut in omnibus videlicet actis suis vei dictis, nihil suutn quaerat; sed tantum aut Dei honorem, aut salutem pro­ximorum aut utrumque." 8 Hoc maximé ad sacerdotes pertinere, suapte patet. Quare Concilium Mediolense sic eosdem monet: „Estis divina misericordia in ecclesiastico ordine constituti, ad glóriám Dei conser­vandam, propagandamque." 9 „Zelus namque gloriae Dei intendit Dei honorem inter ho­mines conservare, reparare et augere, alla­borando ut Deus cognoscatur, ut non offen­datur, ut ejus cultus tloreat, ejus lex vigeat, adeoque ut Deus glorificetur, tum in tem­plis suis, tum in fidelium cordibus." 1 0 Et S. Hieronymus de zelo animarum dicit: „Si officium vis exercere presbyteri . . . alio­rum salutem fac lucrum animae tuae."' 1 3 Schouppe, I. c. tom. II. pag. 22. 7 De morib. c. 8. 8 Epist. 42. Ad Henric. Senon. c. 3. 9 Concii. Mediol. IV. part. 3. tit. Monitiones. 1 0 Schouppe, 1. c. II. 22. 1 1 Epist. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom