Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

Ideo cujusvis boni et zelosi sacerdotis tes­sera sensu sublimiori et nobiliori debet esse illud regis Sodomorum: „Da mihi animas, caetera tolle tibi." 1 Zeli hujus actus tum internos tum externos ita S. Albertus Mag­nus describit: „Zelus animarum verus et perfectus est, quando aliquis sanctis medi­tationibus, ferventibus desideriis, lacrymis, orationibus, vigiliis, jejuniis atque aliis bo­nis operibus pro salute animarum laborat." 2 Ad haec vero bona opera pertinet quae­cunque operatio ad promovendum Dei ho­norem aut animarum bonum spectans, ut est praedicatio, catechetica institutio, puero­rum eruditio, confessionum auditio, vigi­lantiae pastoralis exercitium, cura infirmo­rum et morientium, peccatorum ad bonam frugem revocatio, delinquentium aut scan­dalum dantium correptio, bonum exemplum, et quae sunt his similia. Imo hodiernus animarum pastor neque his contentus erit, sed zelum suum etiam ad vitám publicam socialem et oeconomi­cam subditorum suorum ea saltem ratione et amplitudine extendet, quam SS. I). N. Pius PP. X. in celeberrima sua Encyclica ad Italiae Episcopos de Catholicorum A­ctione nuper edita tam pulchre simul ac sapienter delineavit. Ubi inter alia haec praeclare dicta occurrunt: „ Verus apostolus omnibus omnia fieri debet, ut omnes faciat salvos ; 3 ut Redemptor divinus, qui videns turbas, misertus est eis, quia erant vexali, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 4 Satagat igitur scriptorum efficaci diffusione, vivae vocis cohortatione, intra justitiae ca­ritatisque fines, ipsum oeconomicum populi statum meliorare, fovendo promovendoque instituta, quae ad hunc perducunt finem, ea potissimum, quae sibi constituunt popu­lum contra praepotens socialismi domínium 1 Oen. 14, 21. a Paradisus animae, c. 26. 8 I. Cor. 9, 22. * Matth. 9, 36. instruere, simulque eum et a materiali ruina et 1 a morali religiosoque excidio servando. | Hac ratione patrocinium, quod clerus actio­nis catbolicae operibus praestat, finem ma­ximé religiosum respicit, nec unquam im­pedimento erit, quinimo spirituali ministerio subsidium adferet, ejus fines proferendo fructumque multiplicando." 5 En, Venerabiles Fratres, Filiique Dilec­tissimi, quam potens, quam efficax in san­ctitate sacerdotali nobis médium suppetat instaurandi omnia in Cliristo, quae in coelis et quae in terra sunt. b De qua igitur plenis­sime illud Apostoli verificatur: „Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae." 7 Hanc ergo pretiosissimam margaritam, imo thesaurum locupletissimum, venditis omnibus, idest ab­jectis omnibus terrenis cupiditatibus et com­moditatibus ex totis visceribus anhelemus et omni virium contenlione nobis acquirere et in dies augere studeamus. Minimé nos terreant gravia incommoda multiplicesque difficultates, quae in exequen­do nobilissimo hocce et utilissimo opere súperare debemus. Nam praeter potentissi­mum divinae gratiae auxilium, quod Deus humilibus illudque cum fiducia et perseve­rantia postulantibus non denegat, ac prae­ter splendidum Christi exemplum, quod nobis reliquit, ut sequamur vestigia ejus, 8 alia etiam efficacissima média nobis praesto sunt, quibus si rite usi fuerimus, veram sacerdotalem sanctitatem ejusque comitem, pastoralem zelum, non tantum assequi, sed etiam ejus continuum incrementum facere poterimus. Media haec adeo obvia et notis­sima sunt, ut eorum quaedam per summos tantum apices attigisse sufficiat. Huc potis­6 Vide hujus Encyclicae Versionem hungaricam in Circularibus dioecesanis, ann. 1905. pag. 115. sqq. 6 Ephes. 1, 10. ' I. Tim. 4, 8. 8 I. Petr. 2, 21. 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom