Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 7 — sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt et defecerunt." 1 Minimé autem .sacerdos obligationi suae hac ex parte se satisfecisse arbitretur, si contentus sit communi vitae perfectione, talemque sanctitatem praeseferat, qualem in bqnis et piis christianis laicis passim conspicimus. Saeerdotis sanctitas debet prae populi sanctitate praeponderare, imo multum praeponderare. Sacerdotes enim „aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt," ait S. Bernardus. 2 „Attende — inquit Petrus Blesensis - quod ex quadam obligatione, quae tuo adnexa est officio, exigitur a te spiritualium frugum mensura propensior, ut sis devotior in oratione, in lectione studiosior, in castitate cautior, parcior in sobrietate, patientior in duris, in risu rarior, suavior in conversatione, gravior in vultu et gestu et habitu, moderatior in verbis, profusior in lacrymis, in charitate ferventior." 3 Juxta S. Chrysostomum: „Eum, qui regendos alios suscipit, tanta decet glória virtutis excellere, ut instar solis, caeteras veluti stellarum igniculos in suo fulgore obscuret." 4 Teste autem S. Isidoro Pelusiota: „Tantum inter sacerdotem et quemlibet probum interesse debet, quantum inter coelum et terram discriminis est." 5 Immo rerum spiritualium doctores a sacerdotibus majorem quamdam perfectionem quam ab ipsis monachis, religiosam vitám ex professo sectantibus, exigunt. Sic S. Thomas Aquinas dicit: „Per sacrum ordinem aliquis, id est clericus, deputatur ad dignissima mysteria quibus ipsi Christo servitur in sacramento altaris, ad quod requiritur major sanctitas interior, quam requirat etiam religionis status . . . Monasticus ordo debet sequi sacerdotales ordines, et ad eorum imitationem ad divina conscendere." 6 1 De Imit. Christi. I. 13. 2 Lib. 4. De consid. c. 6. 3 De instit. episc. 4 Hom. 10. in I. Tim. c. 3. 5 Lib. II. epist. 205. 6 Summa theol. 2-2, qu. 184. art. 8. inc. Tanta ergo in sacerdote sanctitas re* quiritur, ut illius mensura et prototypon sit proprie ipsa Christi sanctitas, cujus vivam imaginem in se exprimere debet, ut cum Apostolo de se ipso dicere possit: „Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Ghristus." 7 „Mihi vivere Ghristus est." 8 „Quamobrem,-m ut SS. D. X. Pius PP. X. monet — etsi ad fideles omnes pertinet hortatio ut occur-> ram us in virum perfectum, in mensuram aeta* tis plenitudinis Christi? praecipue tamen ad illum spectat, qui sacerdotio fungitur; qui idcirco dicitur altér Christus, non una sane potestatis communicatione, sed etiam imitatione factorum, qua expressam in se Christi imaginem praeferat." 1 0 Quum autem Christi sanctitas ex una parte omnem vei minimam speciem mali prorsus exciudat, ex altéra vero parte o-t mnium virtutum thesaurum in se includat, ideo etiam sacerdos magna vitae innocentia et conscientiae puritate nitere, omniumque virtutum ornamento fulgere debet. Idcirco dicit sanctus Chrysostomus: „Saeerdotis aninium solaribus radiis puriorem esse opor^ tet." 1 1 Et in alio loco: „Necesse est sacerdotem sic esse purum, ut si in ipsis coelis collocatus, inter coelestes illas virtutes medius staret." 1 2 Teste concilio Burdigalensi: „Eas virtutes clero attribuit Apostolus, quae ad angelicam pene accedunt puritatem." 13 Porro ipsa Ecclesia in ordinatione sacerdotum sic Deum precatur: „Innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis . . . eluceat in eis totius forma justitiae." 1 4 In amplissimo vero virtutum complexu, quibus saeerdotis animam exemplo divini sui Magistri ornatam esse oportet, duae imprimis eminent, quae reliquarum omnium 7 Oal. 2, 20. s Philipp. 1, 21. 9 Ephes. 4, 3. 1 0 L. c. 1 1 Lib. VI. De sacerdot. c. 4. " Ibid. lib. III. c. 4. 1 5 Concil. Burdig. ann. 1624. tit. De ordine. 1 4 Pontif. Rom. De ord. presbyt. in praefatione.