Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

capite: Cultus publicus erit, habita tamen ratione ordinationum, quoad politiam, quas Guber­nium pro publica tranquillitate necessarias existimabit. Neque enim est dubium, si leges organicae continerentur hoc genere, quin eas, memor obligatae fidei, receptura esset et servatura Ecclesia. Nunc vero legibus.istis de disciplina atque de ipsa doctrina Ec­clesiae statuitur; pugnantia conventis plura sanciuntur; abrogatisque magnam partém iis, quae in rei catholicae commodum pacta essent, ecclesiasticae potestatis jura vin­dicantur civili imperio: a quo proinde non tutela expectanda sit Ecclesiae. sed servitus. — At praestat ea, quae inter Apostolicam Sedem et rempublicam gallicanam conve­nerunt, partite perstringere. Pertinent illa ad dertniendas utriusque potestatis rationes mutuas. — Respublica quidem spondet Ecclesiae liberam religiosi cultus facultatem: Religio Catholica, Aposto­lica, Romana libere in Gallia exercebitur. Eadem munere officioque suo alienam deciarat totam sacrarum jurisdictionem rerum: tantum in hoc genere rata firmaque vult decreta, quae politiae idest publicae securitatis nomine sanciverit. Jamvero quum excipit ista, quorum non ita late campus patet, eo ipso confirmat, nihil se posse in cetera; utpote quae, quum supernaturalem vitám Ecclesiae attingant, terminos longe excedant civilis auctoritatis. Manet ergo, ipsa agnoscente et probante republica, quidquid fidem moresque spectet, id omne in dominatu esse arbitrioque Ecclesiae; ipsius esse instituenda curare atque instituta tueri, quaecumque fidei morumque in catholicis sanctitatem conservent et foveant; ipsam propterea, nec nisi ipsam, posse populo eos praeficere, qui christianae principia et instituta vitae pro officio custodiant ac promoveant, administros sacrorum dicimus et in primis Episcopos. Nihilominus in hac re, neinpe concordiae facilius retinendae gratia, aliquid de severitate juris sui remittit Ecclesia, facultatemque tribuit reipublicae eos nominandi, quibus episcopale mandetur munus. At vero facultas ejusmodi nequaquam valet aut va­lere idem potest, quod institutio canonica. Etenim assumere et collocare quempiam in sacrae dignitatis gradu, eique parem dignitati attribuere potestatem, jus est Ecclesiae ita proprium et peculiare, ut id cum civitate communicare, salva ratione divini muneris sui, non possit. Relinquitur ut concessa reipublicae nominatio nihil sibi velit aliud, nisi designare et sistere Apostolicae Sedi quem Pontifex, si quidem idoneum et ipse agno­verit, ad episcopatus honorem promoveat. Neque enim ita nominatum canonica institutio necessario sequitur; sed ante religiose ponderanda personae sunt merita. Quae si forte obstent, quominus episcopatum Pontifex, pro conscientia officii, cuipiam conferat, nulla tamen lege cogi poterit rationum momenta patefacere, quare non conferendum putarit. Ad haec, certas solemnesque ad Deum preces Ecclesia pro summo magistratu civitatis adhibendas constituit; in quo amicam se civitati fore, qualiscumque demum • hujus fuerit temperatio publica, pollicetur. Ista quidem pactum habét, de quo loquimur, in praesens et futurum statuta: quod vero ad praeteritum tempus, transactionem continet ultro citroque compositam. Versatur haec in bonis, Ecclesiae non multo ante detractis publice: quae bona Pontifex civitati condonat; civitas autem fidem dat, praebituram se Clero sustentationem, quae cujusque statum deceat. Agitur hic, ut apparet, de veri nominis contractu, quo quum certa praestatio pro re certa stipulata sit, non est dubium, tametsi illa conventio foe­dusque resolvatur, tamen jus manere integrum Ecclesiae aut rem repetere aut justam pro re praestationem exigere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom