Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— o — Exposuimus summa rerum capita, de quibus inter Galliam et Apostolicam Sedem necessario maximé utrique tempore, convenit: quisquis ex veritate res aestimat, judex esto, útra conventis non steterit. Num Ecclesia jus dátum reipublice nominandi Episcopos unquam retractavit? Immo vero candidatos, quos respublica proposuisset, partém longe maximam, canonice instituit. Quodsi factum quandoque est, ut aliquos non institueret, maximis semper gra­vissimisque de causis, eisque extra genus politicum positis, factum est; quas causas non semel ipsi magistratus reipublicae deinceps cognitas probavere: nimirum ne religio, cui quidem Pontifex summám curam diligentiamque necessario debet, aliquid detri­menti caperet. Jam de legibus, publicae tranquillitatis ratione perlatis, obscurum non est Eccle­siam in exercendo sacrorum cultu, quid promiserat, praestitisse: cujus ceteroqui illustris ea est et pervagata doctrina, Deum esse cujusvis in homines potestatis fontem, ideoque civilium quoque jussa et vetita legum si quidem justa et cum communi bono con­juncta sint, sancte inviolateque esse servanda. Nec minus aequam se fidamque impertiit reipublicae Ecclesia, quaecumque usque adhuc extitit constitutio temperatioque civitatis. Semper enim iis qui praeerant, quum de statuta formula Deum praecaretur, non caelestem modo, quod caput est, opem, sed etiam civium optimorum gratiam conciliare studuit. Denique quam fideliter transactionem de facultatibus suis factam custodierit, vei ex hoc intelligi potest, quod nemo unus molestiam ab Ecclesia ullam unquam passus est ob eam causam, quod ipsius bona ad hastam publicam quaesita possideret. Quaerere jam licet, utrum civitas pariter, quae sua essent exfoedere officia, impleverit. Statutum principio est, catholicae religionis exercendae liberam in Gallia faculta­tem főre. - At suppetere libertatem istam hodie dixeris, quando ad Pontificem, sum­mus qui est magister et custos catholici nominis, interdicitur Episcopis aditus atque etiam missio litterarum, inscia Republica? Quando sacrorum Consiliorum, a quibus, Pontificis auctoritate et nomine, negotia Ecclesiae universae in Űrbe Roma administrari notum est, spernuntur publice ac refutantur acta, quin immo ipsius actis Pontificis vix parcitur? Quando id non dissimulanter agitur, ut nervi incidantur viresque religionis, detrahendis iis, quae, Dei providentis nutu, praesto sunt Ecclesiae utilissima ad suum fungendum munus adiumenta? Neque enim reputare, nisi magnó cum angore, possu­mus religiosarum familiarum recentem cladem; quas quidem ad exterminandas finibus patriae haec una ratio valuit, avitae religionis in populo fautrices extitisse efficaces: non valuit ad retinendas, si minus ornandas ut oportebat, optimorum cogitatio meri­torum, quae ab iis omni tempore essent in cives suos profecta. Ecquid tam contrarium junctae cum Apostolica Sede amicitiae ac foederi, quam hac tanta injuria et contumelia eos affectos esse, quibus nihil habét Ecclesia carius? — Quin etiam ad ceteras id genus molestias ingens nuper cumulus accessit. Etenim certum accepimus circumferri edictum, quo Sodales illustris cujusdam familiae et quidem ratae legibus, ab ipsis dioecesium Seminariis, quibus magna cum salute sacri ordinis praeesse diu consue­verunt, abire, excedere jubentur. Huc scilicet evasit promissa religioni libertás, ut Epi­scopis jam non liceat, prout visum fuerit melius, institutioni prospicere sacrae juven­tutis, iidemque in negotio tanti momenti ac ponderis cogantur adiutores ab se, quos semper experti sunt optimos, segregare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom