Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905

Index

— 21 V. fteverendus Páter Dominicus Consalves Sanchez, Seraphicae Provinciáé Portugáliáé olim Minister Provinciális et Kalendarista, ut in functionibus ecclesiasticis omnia ex ordine procedant juxta Sanctae Romanae Ecclesiae práescripta hisque adversantes con­suetudines tamquam abusus omnino tollantur, de consensu sui Reverendissimi Pro­curatoris Generális, sequentia Dubia Sacrorum Rituum Congregationi humillime pro­posuit, nimirum: I. Mos invaluit pluribus in Ecclesiis, etiam in Capellis ubi Sanctissimum Eucha­ristiae Sacramentum non asservatur, frequenter Festa Domini, Beatae Mariae vei San­ctorum celebrandi cum ejusdem Sanctissimi publica expositione in Ostensorio etiam perdurante Missae celebratione ad majorem solemnitatem, praehabita Ordinarii licentia, quae semper concedi sólet. Saepe vero contingit quod in Capellis, ubi Sanctissimum non asservatur, pyxis non adsit; ideoque sacra Hostia pridie consecranda, in quadam tabernaculi specie inter corporalia asservetur, ibique deinde reponatur, ut sequenti die in Missa celebranda consumatur. Quaeritur, an hujusmodi usus saltem tolerari possint? Et quatenus affirmative ad primum et ad primam partém; II. An praedicta expositio Sanctissimi in Ostensorio adhuc fieri possit ante Missam solemnem celebrandam, in qua Communio puerorum vei aliorum fidelium solemniter ministranda sit? III. An tantummodo a tempore ad tempus quo Missa celebrari permittitur, Com­munio Christifidelibus ministranda sit, juxta Decretum 2572, ad XXIII.; aut etiam ultra praedictum tempus, nempe usque ad occasum solis ministrari liceat? IV. An Crux cum imagine Crucifixi, in medio altaris inter candelabra collo­canda, etiam in altari, ubi Sanctissimum asservatur, collocari possit immediate ante ejus tabernaculum; aut super ipsum vei in postica ejus parte collocari debeat? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Communionis Liturgicae, omnibusque mature perpensis, rescribendum censuit: Ad I. Quoad primam partém, id passim ne fiat, et cum venia Ordinarii in sin­gulis casibus obtenta. Quoad alteram partém, nempe quod deficiente pyxide sacra Hostia inter corporalia asservetur, hujusmodi abusus est omnino eliminandus. Ad II. Non licere. Ad III. Affirmative ad primam partém; negatíve ad secundum. Ad IV. Crux collocetur inter candelabra, nunquam ante ostiolum tabernaculi. Potest etiam collocari super ipsum tabernaculum, non tamen in throno ubi exponi­tur Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum. Atque ita rescripsit, die 11. Junii 1904. — S. Card. CRETONI Praefectus. L. S. f D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secret. Coloczae, die 19. Febr. 1905. LITT. CIRC. 1905. 5 Nr. 792. Dubia circa SSmi Sacra­menti expo­sitionem, asservationem et distri­butionem, necnon circa locum crucis in altari.

Next

/
Oldalképek
Tartalom