Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 63 — mundus verae salutis repetebat iter, et ad humanitatem grassabatur eo nobiliorem ac fecundiorem quo firmioribus innixam fundamentis ad rectum usum rationis et ad morum disciplinam, vim hauriens omnem a divinitus revelata doctrina et ab evangelii praeceptis. Sed eo tempore populi, etsi rudes, inculti atque omnis humanitatis expertes, erant vitae appetentes; hac autem donari a nemine poterant nisi a Christo per Ecclesiam: Ego veni ut vitám habeant et abundantius habeant. 1 Habuerunt quidem vitám, eamque affluentem. Nam, quum ab Ecclesia non alia possit nisi supernaturalis vita procedere, haec vitales etiam naturalis ordinis vires in se includit ipsa fovetque. Si radix sancta, et rami, sic Paulus ethnicae genti . . .; tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis et socius radicis et pinguedinis olivae factus es." At nostra aetas, etsi tanta christianae humanitatis luce fruatur, ut nulla ratione possit cum aevo Gregoriano comparari, videtur tamen eam vitám fastidire, a qua praecipue, saepe unice, quasi a fonté, tot, nedűm praeterita, sed etiam praesentia bona sunt repetenda. Nec modo, ut quondam subortis erroribus ac disidiis, se ipsa detruncat quasi ramum inutilem, sed vei imam arboris radicem petit, id est Ecclesiam, conaturque vitalem exsiccare succum, quo certius illa corruat nullum in posterum emissura germen. Hodiernus hic error idemque maximus, unde ceteri fluunt, causa est cur tantam aeternae hominum salutis jacturam ac tam multa religionis detrimenta doleamus, plura etiam, nisi medica adhibeatur manus, impendentia extimescentes. Xegant enim quidquam esse supra naturam; esse Deum rerum conditorem, cuius providentia cuncta regantur; heri posse miracula; quibus de medio sublatis necesse est christianae religionis fundamenta convelli. Impetuntur ipsa argumenta, quibus Deum esse demonstratur, atque incredibili temeritate, contra prima rationis judicia, repudiatur invicta illa argumentandi vis, qua ex effectibus causa colligitur, id est Deus ejusque attributa, nullis circumscripta limitibus. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sem'piterna quoque eius virtus, et divinitas. 3 Facilis inde aditus patet ad alia errorum portenta, rectae rationi repugnantia aeque ac bonis moribus perniciosa. Enimvero gratuita supernaturalis principii negatio, quae propria est falsi nominis scientiae, 4 fit postulatum critices historicae pariter falsae. Quae ordinem rerum supra naturam ratione quavis attingunt, sive quod illum constituant, sive quod cum illo coniuncta, sive quod ipsum praesumant, sive denique quod nisi per ipsum explicari multa non queant, ea omnia, nulla investigatione instituta históriáé paginis eraduntur. Eiusmodi sunt Jesu Christi divinitas, mortalis ab eodem assumpta caro Sancti Spiritus operá, sua Ipse virtute a mortuis excitatus, omnia denique ttdei nostrae cetera capita. Qua falsa semel inita via, nulla jam lege critica scientia cohibetur, suoque marté quidquid non arridet aut rei suae demonstrandae adversari putatur, id omne sacris libris adimitur. Sublato enim supernaturali ordine, longe alio fundamento exstrui necesse est históriám de Ecclesiae originibus, ideoque suo lubitu novarum rerum molitores monumenta versant, ea non ad sensum auctorum, sed ad suam ipsorum voluntatem trahentes. Magnó istorum doctrinae apparatu et argumentorum speciosa vi multi sic decipiuntur, ut, vei a fide desciscant, vei in ea valde infirmentur. Sunt etiam qui, sua in fide constantes, critices disciplinae, quasi demolienti, succensent, quae quidem ipsa 1 Joann. X, 10. 2 Ad Rom. XI, 16., 17. 8 Ad Rom. I, 20. M. Tim. VI, 20.