Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 64 — per se culpa vacat, legitimeque adhibita conducit'ad investigandum felicissime. Neutri tamen animum advertunt ad ea quae perperam ponunt ac praesumunt, hoc est ad falsi nominis scientiam, a qua profecti necessario ad falsa concludenda ducuntur. Falso nempe philosophiae principio corrumpi omnia necesse est. Hi autem errores satis refelli poterunt nunquam, nisi acie mutata, hoc est, deductis errantibus a suas critices praesidiis, ubi se munitos existimant, ad legitimum philosophiae campum, quo relicto, errores hauserunt. Taedet interim ad subtili mente viros eosdemque solertes Pauli verba convertere, increpantis illos, qui a terrenis hisce ad ea quae oculorum aciem fugiunt non assurgerent: Evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapuntes, stulti f'acti sunt. 1 Stultus enim omnino dicendus quicumque vires mentis insumit ut fabricet in aréna. Nec minus dolendae ruinae quae moribus hominum vitaeque societatis civilis ex ea negatione proveniunt. Etenim, opinione sublata, praeter adspectabilem hanc rerum naturam esse divinum aliquid, nihil pláne superest, quo excitatae cupiditates vei turpissimae coerceantur, quibus mancipati animi ad pessima quaeque rapiuntur. Itaque tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.' 2 Ac vos quidem, Venerabiles Fratres, minimé latét, quam undique perditorum morum exundet lues, cui continendae impar erit civilis potestas, nisi ad altioris, quem diximus, ordinis praesidia confugiat. Sed neque ad sanandos ceteros morbos humana quidquam valebit auctoritas, si memória excidat aut negetur omnem potestatem a Deo esse. Tunc enim, unico freno, vi cuncta gerentur, quae vis neque adhibetur constanter nec in manu semper est; quo fit ut populus occulto quasi morbo laborét, omnia fastidiat, jus praedicet arbitrio suo agendi, seditiones conflet, reipublicae conversiones interdum turbulentissimas paret, divina omnia et humana jura permisceat. Amoto Deo, nulla civitatis legibus, nulla vei necessariis institutis constat reverentia, justitia contemnitur, ipsa opprimitur quae juris est naturalis libertás; eo usque devenitur, ut domesticae societatis compages, civilis coniunctionis primum fundamentum atque firmissimum, disolvatur. Quo fit ut, infensis hisce Christo temporibus, difficilius aptentur efficacia remedia, quae ad populos in officio continendos Ecclesiae suae ipse comparavit. Non aliunde tamen quam in Christo salus: Nec enim aliud nomen est sub caelo dátum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri,' 6 Ad Ipsum ergo redire necesse est, eius advolvi pedibus, ex ore illo divino verba vitae aeternae haurire; solus quippe potest instaurandae salutis indicare viam, solus vera docere, solus ad vitám revocare, qui de se dixit: Ego sum via et veritas et vita. 1 Tentata denuo est mortalium gestio rerum seorsim a Christo; aedificari coepit reprobato angulari lapide, quod Petrus iis exprobrabat, qui Jesum cruci affixerant. Ecce autem rursus exstructa moles ruit apdificantium cervices infringens. Jesus interim superest, humanae societatis angularis lapis, iterum comprobata sehtentia, non esse nisi in ipso salutem: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus. 5 Ex his facile intelligetis, Venerabiles Fratres, quanta unumquemque nostrum urgeat necessitas, animi vi qua possumus maxima quibusque pollemus opibus, huiusmodi supernaturalem vitám in omni ordine humanae societatis excitandi, ab infimae 1 Ad Rom. I, 21., 22. 2 Ibid. I, 24. 8 Act. IV, 12. 4 Joann. XIV, 6. 6 Act. IV, 11., 12.