Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 62 — clesia, suapte natura non deficiens, nexu nunquam dissolvendo cum caelesti Sponso conjuncta, heic non caduco flore viget juventutis, eodem instructa robore quo prodiit e transfosso Christi corde in cruce jam mortui. Potentes in terris adversus eam sese extulerunt. Evanuere hi, sed illa superfuit. Philosophandi vias pene infinita varietate excogitarurtt magistri de se gloriose praedicantes, quasi Ecclesiae doctrinam tandem aliquando expugnassent, fidei capita refellissent, eius magisterium omne absurdum demonstrassent. Eas tamen história, singulas obliteratas recenset funditusque deletas; quum interea lux veritatis ex arce Petri eodem fulgore coruscet, quem Jesus ortu suo excitavit aluitque divina sententia: caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. 1 Hac Nos üde alti, hac petra solidati, dum sacri principatus munia omnia gra­vissima, simulque manantem divinitus vigorem animo sensuque percipimus, tranquilli expectamus quoad voces conticescant tot obstrepentium, actum esse de catholica Ec­clesia, eius doctrinas aeternum cecidisse; brevi eo deventuram, ut cogatur aut scientiae atque humanitatis Deum reiicientis placita excipere, aut ab hominum consortio demi­grare. Inter haec tamen facere non possumus quin cum ipso Gregorio in mentem omnium, sive procerum sive inferiorum, revocemus, quanta cogat necessitas ad Ecclesiam con­fugere, per quam detur et sempiternae saluti, et paci atque ipsi terrestris huius vitae prosperitati consulere. Quamobrem, ut sancti Pontificis utamur verbis, mentis gressus in eius petrae soliditate, sicut coepistis, dirigite, in qua Redemptorem nostrum per totum mundum fundasse nostis Ecclesiam, quatenus recta sinceri cordis vestigia in devio itinere non offendant. 2 Sola Ecclesiae caritas et cum ipsa coniunctio divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat. 3 Retinendum fiimiter, neminem recte posse terrena regere, nisi noverit divina tractare, pacemque reipublicae ex universalis Ecclesiae pace pendere.* Hinc summa necessitas perfectae concordiae inter ecclesiasticam et civilem potestatem, quam utramque Dei providentia voluit mutuá sese ope juvare. Ad lioc enim potestas . . . super omnes homines caelitus data est, ut qui hona appetunt adiuventur, ut caelorum via largius pateat : ut terrestre regnum caelesti regno famuletur. f l Ex hisce principiis invicta illa Gregorii fortitudo manabat, quam, opitulante Deo, imitari curabimus, Nobis proponentes módis omnibus, sarta tectaque jura et pri­vilegia tueri, quorum Pontificatus romanus custos ac vindex est, coram Deo et coram hominibus. Quare idem Gregorius ad patri irchas Alexandriae atque Antiochiae, quum de juribus agatur Ecclesiae universae, etiam moriendo, seribi!:, debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum. specialiter aliquid non amamus. 6 Ad Mauricium autem Augustum: Qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino conjido, quia mearn sibi nec cum gladiis flectit.' 1 Atque ad Sabinianum diaconum: Ante paratior sum móri, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis diebus deqenerare. Móres autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado. H Ejusmodi edebat Gregorius pontifex potissima monita, erantque dicto audientes ii quibus ea nuntiabantur. Ita, dociles aures praebentibus quum principibus tum populis, 1 Matth. XXIV, 35. " Registr. VIII, 24. ad Sabinian. episcop. 3 Ibid. V, 58. (53.) ad Virgil, episcop. 4 Ibid. V, 37. (20.) ad Mauric. Aug. 6 Ibid. III, 61. (65.) ad Mauric. Aug. 6 Registr. V, 41. (43.) 7 Ibid. V, 37. (20.) 8 Ibid. V, 6. (IV, 47.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom