Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 61 — omnibus in ministerio apostolico ab ipso gestis intelligi possunt. Cuius opus hoc est, inquit, nisi eius qui ait: Páter meus usque nunc operatur et ego operor. 1 Qui ut mundum ostenderet 1 non sapientia hominum, sed sua se virtute convertere, praedicatores suos, quos in mundum misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operariEquidem Nos minimé latent, quae sancti Pontificis oculis, de se abiecte sentientis, omnino fugiebant, et rerum gerendarum peritia, et in coeptis ad exitum perducendis ingenium sagax, et in rebus disponendis mira prudentia, et sedula vigilantia et non intermissa sollicitudo. At compertum pariter est, ipsum, non qua huius mundi principes, vi et potentia fuisse progressum, qui in altissimo illo pontificiae dignitatis fastigio primus voluerit appellari: Servus servorum fíei, non profana tantum scientia aut persuasib'üibus humanae sapientiae verbis : i viam sibi munivisse, non prudentiae tantum civilis consiliis, non instaurandae societatis rationibus diuturno studio praeparatis ac deinde in rem deductis, non denique, quod admirationem habét, mente concepto sibique proposito vasto aliquo tramite, in apostolico ministerio sensim per­currendo; quum contra, ut notum est, in ea esset cogitatione defixus, qua putaret imminere mundi finem, adeoque modicum tempus reliquum esse ad grandia facinora. Gracili admodum et infirmo corpore, diuturnis afflictatus morbis, ad extremum saepe vitae discrimen, incredibili tamen pollebat animi vi, cui nova semper alimenta suppe­ditabat vivida fides in Christi verbo certissimo in ejusque divinis promissis. Maximam quoque fiduciam collocabat in collata divinitus Ecclesiae vi, qua ipse rite posset suo in terris fungi ministerio. Quare hoc illi propositum in omni vita fűit, quale singula dicta eius factaque comprobant, ut eandem hdem ac fiduciam et in se ipse foveret et in aliis vehementer excitaret, dumque supremus sibi dies adveniret, quantum hic et nunc liccret, optima quaeque sectaretur. Inde sancti viri firma voluntas in communem salutem derivandi uberrimam illám caelestium donorum copiam, qua Deus Ecclesiam ditavit, cuiusmodi sunt et revelatae doctrinae certissima veritas, et ejusdem, qua patet orbis, efficax praedicatio, et sacramenta, quae vim habent sive infundendi sive augendi animae vitám, ac denique superni praesidii auspex, gratia precum in Christi nomine. Harum rerum recordatio, Venerabiles Fratres, mire Nos recreat. Qui si ex hoc Vaticanorum vertice moenium circumspicimus, eodem quo Gregorius, ac majoré fortasse metu vacare non possumus; tot undique coactae tempestates incumbunt, tot premunt hostium instructae phalanges; adeoque sumus humano quovis praesidio destituti, ut nec illas propulsandi nec horum impetum sustinendi ratio suppetat. Verum reputantes Nostri ubi sistant pedes, quo loco sit pontificia haec Sedes constituta, in arce Ec­clesiae sanctae tutos Nos esse sentimus. Quis enim nesciat, ita Gregorius ad Eulogium patriarcham Alexandrinum, sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur ? l Divina Ecclesiae vis nullo temporis decursu excidit, neque Christi promissa exspectationem fefellerunt; ea sic perseverant, quemadmoduin Gregorii animum erexere; quin etiam ex tot saecu­lorum comprobatione, ex tanta rerum vicissitudine multo Nobis validius roborantur. Regna, imperia dilapsa; sui famá nominis et humanitatis laude florentissimae gentes occiderunt; saepe, quasi senio confectae, ipsae se nationes diremerunt. At Ec­1 Joann. V, 17. 2 Registr. XI, 36. (28.) 3 1. Cor. II, 4. 4 Registr. VII, 37. (40.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom