Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 59 — X. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PITJS PP. X. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. J"ucunda sane accidit recordatio, Venerabiles Fratres, magni et incomparabilis viri, 1 Gregorii Pontificis huius nominis primi, cuius, vertente anno millesimo tercentesimo ab eius obitu saecularia solemnia celebraturi sumus. Nec absque singulari Dei provi­dentia, qui mortificat et vivificat . . ., humiliat et sublevat, 2 factum esse arbitramur, ut, inter, apostoliéi ministerii Nostri paene innumerabiles curas, inter tot animi anxietates ob plurima eaque gravissima, quae universae Ecclesiae per Xos regendae debemus, inter sollicitudines queis premimur, ut et vobis, Venerabiles Fratres, in apostolatus Nostri partém vocatis, et fidelibus omnibus curae Nostrae commissis quam optime satisfiat, vei a Nostri summi Pontificatus exordiis, in sanctissimum hunc et illustrem Decessorem, Ecclesiae decus atque ornamentum, oculorum aciem converteremus. Erigitur quippe animus ad magnam fiduciam in eius patrocinio penes Deum validissimo, et eorum, sive quae sublimi magisterio praecepit, sive quae sancte gessit, memoriá re­creatur. Quod si ipse et praeceptorum vi et fecunditate virtutum in Ecclesia Dei tam ampla, tam alta, tam firma vestigia signavit, ut iure ab aequalibus et a posteris Magni nomen sit consequutus, apteturque illi vei hodie, tot saeculorum intervallo, ipsius inscripta sepulcro laudatio: innumeris semper vivit ubique bonis, 3 fieri profecto non potest, ut admiranda illius exempla sectantibüs, divina opitulante gratia, non liceat, quantum humana sinit infirmitas, sua olficia tueri. Ea persequi vix opus est quae ex históriáé monumentis nota sunt omnibus. Summa erat publicarum rerum perturbatio quo tempore supremum inivit pontificatum Gregorius; exstincta prope vetus humanitas, romani ruentis imperii dominatus omnes barbaries invaserat. Italia vero, a Byzantinis imperatoribus derelicta, facta fere Lango­bardorum praeda fuerat, qui, suis nondum compositis rebus, huc illuc excurrebant, omnia ferro flammáque vastantes, luctu omnia caedibusque complentes. Haec ipsa Urbs, minis hostium exterius perculsa, interius afflicta, pestilentiá, eluvionibus, fame, eo miseriae devenerat, ut iam procurandae incolumitatis, non modo civium, sed confertae multitudinis se intus proripientis, ratio nulla suppeteret. Cernere namque erat sexus omnis et conditionis homines, episcopos, sacerdotes sacra vasa rapinis erepta portantes, Nr. 2000. Litterae ency­clicae Sanctis­simi Domini Nostri Pii Papae X. de S. Gregorio Magnó. 1 Martyrol. Rom. 3. sept. LITT. CIRC. 1904. I. Regum, II, 6, 7. Apud Joann. Diac., Vita Oreg. IV, 68. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom