Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
uod maxima cordis anxietate timebamus, quod ferventibus ad Deum fusis precibus avertere nitebamur: hoc ex inscrutabili divinae providentiae consilio accidit, dum SANCT1SSIMUS DOMINUS NOSTER LEO PAPA XIII. Christi in terris Vicarius et sucessor S. Petri dignissimus, die 20-a mensis currentis hora quarta post meridiem, susceptis pie morientium Sacramentis, Romae, in aedibus Vaticanis anno aetatis suae 94-0, Summi vero Pontificatus 26-0 mortalis esse desiit. Amisinius eheu patrem amantissimum, „currum Israel et aurigam eius." Amisimus eum, qui constitutus a Christo Domino supremus pastor „in pascuis uberrimis pascebat oves suas; qui has requiescere fecit in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus; qui, quod perierat, requirebat, quod abjectum erat, reduxit, quod confractum erat, alligavit; quod infirmum erat, consolidavit, et quod pingue et forte erat, custodivit." Amisimus eum, cui qua firmissimae petrae Ecclesia per 26 annos innixa inter turbines procellarum non contremuit, in cuiusque manu intreprida Petri navicula inter tot Scyllas et Charybdes nunquam naufragium pertulit, semperque victrix exstitit. Exstincta est eheu lampas in domo Dei ardens, quae tamquam lumen de coelo dátum tenebras mentium removebat et radiis sapientiae suae universum mundum replens etiam inimicos Ecclesiae vei invitos in sui admirationem adduxit. Multis, quid dicam ? omnibus, universo mundo flebilis occidit ille, cuius amantissimum cor radiis charitatis suae omnes fideles suos, Nr. 4118. Obitus Leonis Papae XIII. publicatur, Exsequiaeque praescribuntur. LITT. CIRC. 1903. 19