Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

praesertim vero nos Hungaros, ad se traxit et ad redamandum atque ad supremum dilectionis, honoris et obsequii gradum inflammavit. O si mihi facundia tanto gradu esset propitia, quanto dolore cor nostrum hodie, fractum sentimus! profecto divinam vim fer­vore precum eo converterem, ut coelestis consolationis radius nos omnes penetraret et reficeret. Sed proh dolor! in tali immensitate iacturae nonnisi ad id valeo, ut eminus ad palatium luctus vene­rabundus adpropiquans cum flentibus fleam, solatiique causa ad fontem inexhaustum, qui est Christus Dominus, me convertam, ut Patri nostro amantissimo det pro laboribus, pro praestitis Eccle­siae et bono communi servitiis, mercedem suam nimis magnam, coronam gloriae, coronam immarcescibilem. Par est autem et dignissimum, ut ad testandum nostrae filialis devotionis, debiti obsequii et grati sincerique animi sensum sequentia hisce ordinem: 1) Acceptis his litteris circularibus in omnibus Archidioecesis meae tam parochialibus, quam etiam Religiosorum eeelesiis tribus continuis diebus meridie et vespere per dimidium horae spatium omnes campanae pulsentur; 2) fidelibus praevie congrue edoctis ac una cum magistratu invitatis sacrum solemne de Requiem cum Libera pro refrigerio animae defuncti Summo Pontificis celebretur; 3) omnes sacerdotes Archidiocesis meae saltem unum sacrum pro defuncto Summo Pontifice offere meminerint. Quod reliquum est, firmiter spero Clerum meum dioecesa­num, item fideles circulosque catholicos solerter adnisuros, ut pia filialis devotionis sensa lugubri ex hac occasione dignissimo modo exprimantur atque manifestentur. Requiem aeternam dona Ei Domine et lux perpetua luceat Ei. Requiescat in sancta pace. Amen. Coloczae, die 21-a Julii, 1903. Georgius, Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom