Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

67 XXVIII. Nr. 4095. Allocutio SS­D. N. Leonís PP. XIII. habita in Con­sist. die 22. Jun. 1903. Venerabiles Fratres! Nobis quidem apprime gratum, quod vos in huius dignitate loci revisere frequentes hodie licet. Utinam grata ad audiendum eloqui omnia pari modo liceret. — Postremi spatium anni haud sane vacuum solatio fűit. Mitescere quippe sollicitudines, recreari­que animus non sine caussa sólet, si quando in conspectu sint fidei pietatisque chris­tianae testimonia non dubia; qualia profecto per hos superiores menses videmur in tot hominum millibus perspexisse, qui honorem habere Pontitici maximo tanta cum significatione reverentiae tantoque consensu certavere. Iucunda memoratu ista sunt atque opportuna spei.; verum 'non estis ignari quam multiplex curarum aliunde materies. Quae saepe alias de conditione aspera catholicae rei per occasionem diximus, ea nunc iterare apud vos, tametsi nimium adhuc congruentia temporibus, nihil attinet. Unum silere non possumus, cuius quidem cogitatione sicut Nos incredibiliter angimur, ita christianos hoc dignos nomine penitus commoveri singulos necesse sit: infensos dicimus christianae gentium humanitati spiritus, quos per venas civitatum serpere quotidieque manare latius haec videt aetas. Sapientiae disciplinaeque a Iesu Cristo redemptore mortálibus traditae, fastidium quoddam vecors et contumax in vitám hominum apparet invasisse, non sine medi­tato regressu ad ingenium atque instituta miserorum ethnicorum. Talem animorum habitum non ambigue prae se ferunt móres plurimorum, itemque leges, publice instituta, philo­sophia, artes ingenuae, ipsaemet non raro ad sacrilegum proiectae scelus humaniores litterae. Hinc si modo circumspicias, velut paetam destinatamque passim dixeris institutorum catholicorum cladem: ita multi sunt, qui adversus ea et privátim et publice, vei per occultum et in speciem lenius vei per apertam vim et sine modo grassantur. Refugit mens introspicere, quo denique ista sint, ni Deus iuvet, evasura consilia. Quid enim boni, quid spei relinquitur iis, qui parta per Jesum Christum beneficia sponte repu­diarint? Isthaec quidem eripere usquequaque et funditus humano generi beneficia non magis homines possunt, quam decreta frustrari voluntatemque omnipotentis Dei: at vero per superbiam et pervicacia utique possunt aditum ianuamque magnis iacturis patefacere, quarum caussa multitudo ingens de sempiterna salute periclitatur. His late incumbentibus malis, si voluntas est peiora praevertere, perfugium praesidiumque in benignitate divina quaeratur. Ab Ipso potissimum Jesu Christo contendere debemus, ut opus in terris suum, hoc est redemptionis benefacta, custodire tuerique in perpetuum velit, nec diripi hereditatem suam ulla ex parte patiatur. Communis omnium caussa agitur: omnes propterea, quotquot ubique numerantur, qui fidem avitam diligunt et salvi esse volunt, ad preces humiles ei supplices excitandi sunt. Nos vero, ne quid praetermittamus quod conducibile saluti videatur, dare publice litteras in eam rem, quae dicta est, constituimus: proximeque dabimus, spe praecipua in eo reposita, cuius numini parent omnia. Referre ad vos de negotio debemus, quod sane ut expediatur hodierno die, Eccle­sia Antiochena Graecorum Melchitarum requirit. Hanc in viduitate reliquerat Patriarcha suus, venerabilis fráter b. m. Petrus Geraigiri, superiore anno morte sublatus. Quod igitur facto opus erat, catholici eadem natione Episcopi, ut de successore decernerent, in Synodum more institutoque veteri convenere. In aedibus Seminarii de Ain-Traz LITT. CIRC. 1903. 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom