Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

- 68 — Synodus habita. Die autem vicesimo octavo Iunii an. MCMII. consentientibus omnium suffragiis et acclamatione in demortui locum dixere Patriarcham ven. fratrem Cyrillum Geha Archiepiscopum Aleppensem, Vicarium apostolicum Patriarchalem. Mox Episcopi suffragatores supplicandum Nobis curavere, ut electum Patriarcham rite confirmare sacrique honore Pallii afficere piaceret. Eadem electus suppliciter rogavit, facta, ut assolet, catholicae fidei professione. Rem totam ad cognoscendum, sententiamque dicendam delegavimus ad sacram Congregationem christiano nomini propagando, negotiis rítus orientális praepositam, quae caussa probe perpensa, postulatis annuendum censuit. — Venerabilem fratrem Cyrillum Geha ornamentis animi praeditum esse constat non paucis nec vulgaribus. Varia ille excultus doctrina, integritate vitae morumqe suavitate prae­stans, Episcoporum collegarum suorum opinione maximé floret. Idem in archiepiscopatu Aleppensi gerendo virtutem ac prudentiam suam probavit; ideoque explorata spes est, futurum ut altiore etiam in gradu locatus communem expectationem digne expleat. Has ob caussas, de sententia sacrae Congregationis supra dictae, eumdem venerabilem fratrem in Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum confirmandum, eique Pallium de corpore beati Petri sumptum conferendum iudicavimus. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Episcopis Graeco-Melchitis factam de persona venerabilis fratris Cyrilli Geha, eumque a vinculo absolutum, quo Ecclesiae Aleppensi adstrictus tenebatur, praeficimus in Patriarcham Ecclesiae Antiochenae Graecorum Melchitarum, prout in decreto et schedulis Consistorialibus exprimitur: contrariis non obstantibus quibuscumque: In nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Ceterum S. R. E. Cardinales creare ac renuntiare egregios viros septem decrevi­mus, quos sua quamque virtus et variorum sapiens administratio munerum dignos pláne, qui in amplissimum Collegium vestrum cooptarentur, probavere. Ii autem sunt Carolus Nocella, Patriarcha Constantinopolitanus, sacrae Congregationis Consisto­rialis Secretarius; Beniaminus Cavicchioni, Archiepiscopus tit. Nazianzenus, sacrae Congregationis Concilii Secretarius; Andreas Aiuti, Archiepiscopus tit. Tamiathensis, Nuntius Apostolicus in Lusitania; Emigdius Taliani, Archiepiscopus tit. Sebastensis, Nuntius Apostolicus in Imperio Austro-Hungarico; Sebastianus Herrero y Espinosa de los Monteros, Archiepiscopus Valentinus; Ioannes Katschthaler, Archiepiscopus Salisburgensis; Ubertus Antonius Fischer, Archiepiscopus Coloniensis. Quid vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra creamus et renuntiamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Carolum Nocella Sebastianum Herrero y Espinosa de los Monteros Beniaminum Cavicchioni Ioannem Katschthaler Andreám Aiuti Ubertum Antonium Fischer Emigdium Taliani Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis, necessariis et opportunis. In nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Coloczae, die 19. Julii 1903.

Next

/
Oldalképek
Tartalom