Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

59 ­XT. E SACRA CONGREGATIONE RITUUM i. DECRETUM — URBIS ET ORBIS. IN LITANIIS LAURENTANIS, POST PRAECONIUM: JVIATEI^ ADMIRABIMS, ADDATUR: MATEf* BOJMI CO|MSIMI. Ex quo Beatissima Virgo Maria Spiritus Sancti gratia plena Eiusque luminis splen­dore illustrata, aeternum Dei consilium atque incarnati Verbi mysterium omni rnentis et cordis obsequio atque affectu suscepit, Dei genitrix effecta, etiam Mater boni con­silii meruit appellari. Insuper divinae sapientiae eloquiis instructa, ea vitae verba, quae a Filio suo acceperat et in corde servaverat, in proxirnos liberaliter effundebat. Neque solum in nuptiis Canae Galileae huius novae Rebeccae consiliis acquievere ministri; sed et pias mulieres aliosque Domini discipulos atque ipsos sanctos Apostolos eam audisse consiliatricem credere fas est. Quam praerogativam Deiparae Virgini agnitam et confirmatain fuisse deprehendimus, cum Iesus prope moriturus videns iuxta crucem matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dixit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dixit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Ioannem autem omnes Christifideles tunc repraesentasse ab Ecclesiae Patribus traditum est. Item, approbante iVpostolica Sede, ab antiquis temporibus tum a clero tum a populo christiano, opem simul implorante, ipsa Beatissima Virgo glorioso titulo Mater boni consilii consalutata est. Sanctissimus vero Dominus Noster Leo Papa XIII. ob suam et Fidelium singularem pietatem erga Matrem boni consilii sacramque eius Imaginem quae in Sanctuario Genestani praecipue colitur, postquam per decreta Sacro­rum Rituum Congregationis anno 1884. nóvum Officium cum Missa pro die Festő approbaverit, et anno 1893. (1) etiam scapulare proprium cum Indulgentiis concesserit; hoc vertente anno 1903. (2) ipsum Sanctuarium, antea novis aedibus hospitalibus suo aere ampliatum, ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem cum omnibus iuribus et privilegiis, per Apostolicas Litteras in forma Brevis, evexit. Tandem idem Sanctis­simus Dominus noster, quo ipsimet Beatae Mariae Virgini enunciatus titulus maiori honore et cultu augeatur, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, infrascripto Cardinali Praefecto et Relatore, statuit et decrevit ut Litaniis Lauretanis post praeco­nium: Mater Admirabilis, adiiciatur alterum: Mater boni consilii, ora pro nobis; hac quoque cogitatione et firma spe permotus, ut, in tot tantisque calamitatibus et tenebris, pia Mater quae a sanctis Patribus coelestium gratiarum thesauraria et consiliatrix univer­salis vocatur, per totum catholicum orbem sub eo titulo rogata, omnibus monstret se esse matrem boni consilii, et illám Spiritus Sancti gratiam, quae sensus et corda illuminat, seu sanctum consilii donum sit impetratura. — Contrariis non obstantibus quibuscunque die 22. Apr. 1903. — SERAPHINUS Card. CRETONI, 8. li. C. Praefectus. L. f S. — f DIOMEDES PANICI, Arch. Laodicen., S. B. C. Secretarius. Nr. 3118. In Litaniis Lauretanis post praeconium : Mater Admi­rabilis, adda­tur: Mater Boni Consilii. Quod igitur honori cedat Matri boni consilii nobisque salutare sit: Litaniis Lauretanis qualicunque occasione sive recitandis sive cantandis inserenda abhinc debito LITT. CIRC. 1903. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom