Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903
Index
127 XXXII. ALLOCUTIO SS. D. P1I PAPAE X. Venerabiles Fratres. Primum vos hodierna die ex hoc loco Nobis alloquentibus, illud ante omnia occurrit animo, attingere oportere factum proximo tempore, quum delatam per vestra suffragia Apostolici fastigii dignitatem declinare obtestando conati sumus. Etenim nolumus, id Nos fecisse ob eam rem, arbitremini, quod aut parum voluntatis vestrae significatio honestissimumque de Xobis iudicium moveret, aut pigeret, etiam laborare amplius Ecclesiae causá, cui quidem aetatem omnem animamque devotam haberemus. Verum quum explorata Nobis esset sive inopia virtutis Nostrae sive exiguitas ingenii, quumque simul constaret, quae quantaque a Pontifice romano essent iure exspectanda, quid mirum si tanto sustinendo muneri Nos ipsos pláne impares fore videbamus? Profecto evangelica curare ut vulgo serventur praescripta, rite custodiantur consilia; sarta tecta Ecclesiae praestare iura; multiplices maximasque diiudicare causas quae de societate domestica, de institutione adolescentis aetatis, de iure et proprietate exstiterint; perturbatos civitatis ordines ad christianam aequabilitatem componere; brevi, terras expiando coelis comparare cives: hae, inquimus, similisque Apostolici officii partes maiores eae quidem videbantur quam ut his viribus expleri digne possent. Accedebat, id quod in Encyclicis Litteris proxime significavimus, ut excipiendus locus eius esset Pontificis, cuius et studium in religione amplificanda fovendoque multipliciter pietatis cultu, et sapientia profligandis erroribus horum temporum, doctrinaeque vitaeque christianae integritate publice privátim revocanda, et providentia in relevanda humilium inopumque fortuna atque incommodis civilis societatis opportune subveniendo, sic eluxere, ut humani generis immortalem ei cum admiratione gratiam pepererint. Quem non deterreret haec tanta excellentia et magnitúdó viri ab ista tamquam haereditate adeunda muneris ? Nos certe, tenuitatem Nostram reputantes, deterrebat vei maximé. At quoniam arcanae Dei voluntati visum est, supremi Apostolatus Nobis onus imponere, id equidem, ipsius ope auxilioque unice confisi, feremus. Quantum autem est. in Nobis, certum destinatumque est, omnes curas cogitationesque illuc conferre ut sancte inviolateque servemus depositum fidei, et sempiternae omnium saluti consulamus: eiusque rei gratiá nihil quidquam aut laborum aut molestiarum unquam deíügere. — Quum vero necesse sit christianaeque rei publicae quam maximé intersit, Pontificem in Ecclesia gubernanda et esse et apparere liberum nullique obnoxium potestati, ideo, quod conscientia officii, simulque iurisiurandi quo obstringimur, sacrosancta religio postulat, gravissimam in hoc genere iniuriam Ecclesiae illatain conquerimur. Porro ea Nos magnopore cogitatio recreat, in perfunctione tam gravi tamque difficili ministerii huius praeclaro Nobis adiumento vestram, Venerabiles Fratres, et prudentiam et navitatem fore. Siquidem ob eam praecipue causam adesse Nobis, divino munere beneficioque, Collegium vestrum novimus, ut administrationem Ecclesiae universae, consilia operamque conferendo, utilissime adiuvet. Quocirca dicere vix attinet, illud Nos solemne habituros, in omni rerum cursu, praesertim si qua causa gravior inciderit, iudicii sollertiaeque vestrae subsidium expetere; idque eo etiam, ut pro sua LITT. CIRC. 1903. 32 Nr. 7033. SS. D. N. PII PP. X. Allocutio habita in Consistorio die 9. Novembris anno MCMUI.