Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

— 128 — quisque parte iramensum officii onus, quo premimur, sustienatis. Quippe res agitur ea, quae praeter haec fluxa bona ad immortalia pertineat; nullis locorum inclusa fini­bus, orbis terrarum rationes complectatur; evangelicorum reverentiam praeceptorum in omni tueatur genere; denique curas Nostras non ad fideles modo, sed ad homines afferat universos, pro quibus mortuus est Christus. Itaque mirari licet, esse complures, qui novarum rerum cupidine, ut est aetatis ingenium, coniicere laborent, quae Nostra gerendi pontificatus ratio futura sit. Quasi vero investigatione res egeat, aut plánum non sit, Nos eam ipsam insistere velle, nec aliam posse viam, quam decessores Nostri usque adhuc institerint. Instaurare omnia in Christo, hoc ediximus Nobis esse propositum; et quoniam Christus est veritas, idcirco obeundum Nobis est in primis magisterium et praeconium veritatis. Hinc simplex, dilucidus sermo Jesu Christi et efficax perpetuo, curabimus, dimanet ex ore Nostro, alteque inculcetur animis, sancte custodiendus; quam quidem custodiam Ipse adiu­mentum dignoscendae veritatis voluit esse maximum: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos} Pro munere autem tuendae veritatis christianaeque legis, Nostrum necessitate erit: notiones illustrare et asserere maximarum rerum, sive naturá informatas, sive divinitus traditas, quas nunc obscuratas passim atque obliteratas videmus; disciplinae, potestatis, iustitiae aequitatisque, quae convelluntur hodie, principia firmare; universos singulos, neque solum qui parent, sed et qui imperant, utpote omnes eodem pro­gnatos Patre, in privata publicaque vita, in genere etiam sociali et politico ad hone­statis normám regulamque dirigere. — Utique intelligimus nonnullis oífensioni főre, quod dicimus, curare Nos rem etiam politicam oportere. Verum quisque aequus rerum iudex videt, Pontificem a magisterio, quod gerit, fidei morumque nequaquam posse politi­corum genus diiungere. Praeterea caput quum sit rectorque summus perfectae societatis,quae est Ecclesia, ex hominibus coalescentis, inter homines constitutae, profecto velle debet, cum principibus civitatum et gubernatoribus rei publicae mutua sibi officia intercedere, si catho­licorum in omni ora ac parte terrarum velit et securitati et libertati esse consultum. Insitum quidem est homini, ut veritatem sitienter appetat, oblatamque amplexetur anianter et retineat. Sed tamen vitio naturae fit, ut nimis muhi nihil oderint peius, quam denuntiationem veritatis, utpote quae errores ipsorum nudet cupiditatesve coer­ceat. Horum omnium convicia minaequeNos minimé commovebunt; sustentamur quippe admonitione illa Jesu Christi: Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. 2 Ceterum illa, de quibus quotidie veritatem catholicam invidiose criminantur, quod libertatem impediat, quod scientiae officiat, quod humanitatis progressiones retar­det, nuin disserere opus est quam sint plena falsitatis ? — Enimvero infinitam sen­tiendi agendique licentiam, cui nullius auctoritatis nomen nec divinae nec humanae sit sanctum, nulla sint intacta iura, quaeque, ordinis disciplinaeque fundamenta con­vellens, in exitium rapiat civitates, damnat eam quidem Ecclesia cohibendamque severe censet; sed istud corruptio libertatis est, libertás vere nominis non est. Sinceram autem germanamque libertatem, qua nempe cuique liceat, quod aequum iustumqe sit, facere, tantum abest ut Ecclesia compescat, ut expeditissimam debere esse semper contenderit. — Nec minus distat a vero quod aiunt, obsistere scientiae fidem: quum contra veris­simum sit, prodesse etiam, nec ita parum. Praeter enim ea quae sunt supra naturam, 1 Joan. VIII. 31—32. 2 Ioan. XV. 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom