Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

— 112 — Morbus qui sit, intelligitis, Venerabiles Fratres; defectio abscessioque a Deo: quo nihil profecto cum pernicie coniunctius, secundum Prophetae dictum: 1 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt. Tanto igitur malo, pro pontiflcali munere quod demandabatur, occurrendum esse Nobis videbamus; arbitrabamur enim Dei iussum ad Nos pertinere: Ecce constitui te Jiodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedifices et plantes; 2 verum conscii Nobis infirmitatis Nostrae, negotium, quod nihil simul haberet morae et difflcultatis plurimum, suscipere verebamur. Attamen, quoniam numini divino piacúit humilitatem Nostram ad hanc ampli­tudinem potestatis provehere; erigimus animum in eo qui Nos confortat, Deique virtute freti manum operi admoventes, in gerendo pontificatu hoc unum declaramus propositum esse Nobis instaurare omnia in Christo, 3 ut videlicet sit omnia et in omnibus Christus. 4 — Erunt profecto qui, divina humanis metientes, quae Nostra sit animi mens rimari nitantur atque ad terrenos usus partiumque studia detorquere. His ut inanem spem praecidamus, omni asseveratione affirmamus nihil velle Nos esse, nihil, opitulante Deo, apud consociationem hominum futuros, nisi Dei, cuius utimur auctoritate, administros. Rationes Dei rationes Nostrae sunt; pro quibus vires omnes vitamque ipsam devovere decretum est. Unde si qui symbolum a Nobis expetant, quod voluntatem animi pate­faciat; hoc unum dabimus semper: Instaurare omnia in Christo! Quo quidem in praeclaro opere suscipiendo urgendoque illud Nobis, Venerabiles Fratres, alacritatem affért summám, quod certum habemus fore vos omnes strenuos ad perficiendam rem adiutores. Id enim si dubitemus, ignaros vos, non sane iure, aut negligentes putaverimus nefarii illius belli, quod nunc, ferme ubique, commotum est atque alitur adversus Deum. Vere namque in Auctorem suum fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania; 5 ut communis fere ea vox sit adversantium Deo: llecede a nobis, 6 Hinc extincta omnino in plerisque aeterni Dei reverentia, nullaque habita in consuetudine vitae, publice ac privátim, supremi eius numinis ratio: quin totis nervis contenditur omnique artificio, ut vei ipsa recordatio Dei atque notio intereat penitus. Haec profecto qui reputet, is pláne metuat necesse est ne malorum, quae supremo tempore sunt expectanda, sit perversitas haec animorum libamentum quoddam ac veluti exordium; neve filius perditionis, de quo Apostolus loquitur, 7 iam in hisce terris versetur. Tanta scilicet audacia, eo furore religionis pietas ubique impetitur, revelatae fidei documenta oppugnantur, quaeque homini cum Deo offlcia intercedunt tollere delere prorsus praefracte contenditur! E contra, quae, secundum Apostolum eundem, propria est Antichristi nota, homo ipse, temeritate summa, in Dei locum invasit, extollens se supra omne quod dicitur Deus; usque adeo ut, quamvis Dei notitiam extinguere penitus in se nequeat, Eius tamen maiestate reiecta, aspectabilem hunc mundum sibi ipse veluti templum dedicaverit a ceteris adorandus. In templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. s Enimvero hoc adversus Deum mortalium certamen qua sorté pugnetur nullus est sanae mentis qui ambigat. Datur quidem homini, libertate sua abutenti, rerum omnium Conditoris ius atque numen violare; veruntamen victoria a Deo semper stat: quin etiam tum propior clades imminet, quum homo, in spe triumphi, insurgit auden­tior. Haec ipse Deus nos admonet in Scripturis sanctis. Dissimulat scilicet, peccata 1 Ps. LXXII. 27. 5 Ps. H. 1. 2 Ierem. I. 10. 6 lob. XXI. 14. 8 F.phes. I. 10. 7 II. Thess. II. 3. * Coloss. III. 11. 8 II. Thess. II. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom